Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

am reportavit, ut supra viginti milia hostium caesi sunt et fere ad unum profiigata, ta­men ea est eorum multitudo, ut eorum imperator possit habere delectae gentis supra centum milia. Is, ut dictum est, clade suorum irritatus et subordinatione caesaris Thur­corum, cuius ille totus est, illique vivit et moritur, nos invadet. Unde tantum abest, ut praestare possemus auxilium aliis, ut etiam ipsi aliorum auxilio, quod hactenus nemo praestare curat, plurimum indigeamus." Et dixit demum: „Quum autem non ficta sit haec excusatio, facile vel hinc maiestas vestra cognoscere potest, quod licet serenissi­mum dominum olim Ludovicum regem filii loco habuerit dominus rex meus, in illo ta­men piissimo bello ac in summo eius discrimine non potuit illius maiestati, quod omni­um maxime cupiebat, ullas suppetias ferre. Cum enim Thurcus Hungariam agressus erat, sublegavit Tartarum, qui cum validissimo exercitu terras maiestatis suae ingrediens, maiestatem suam domi distineret et viribus omnibus infestaret, quod usque huc facere non cessavit, prout haec insignis victoria de illis accepta testatur." Postulavit demum dominus orator maiestatem regiam Bohemiae, ut has rationes bo­ni consuleret, neque aliorsum verteret, quam ut res est et mutuus amor utriusque maie­statis exposcit. Declaravit posthac dominus orator, quod serenissimus dominus rex Poloniae missu­rus esset nuntium suum ad conventum imperialem Ratisbonam gratia petendi auxilii contra infideles praesertim Tartaros, postulavitque, ut serenitas sua dignaretur illi oratori Ratisbonam venturo in hiis et aliis omnibus consilio et auxiko esse. Post haec vocavit ad se rex Ferdinandus consiliarios suos et parumper collocutus cum illis, per reverendissimum dominum Tridentinum illustri et magnifico domino ora­tori respondit: „Audivit — inquit — sacra maiestas regia, illustris et magnifice domine orator, legationem vestram satis prudenter et copiose dictam. Super hiis paululum sua maiestas deliberabit, postea alio tempore opportuno vobis respondebit." Egit tum etiam dominus orator de negotio Barensi, commendavitque illud diligen­tissime. Rex vero et celerem, et bonam expeditionem in causa Barensi facere promisit. Protracta fuit haec sessio et legationis enarratio in tres horas et iam sub crepuscu­lum illustris et magnificus dominus orator sacram reginalem maiestatem Bohemiae no­mine serenissimorum principum suorum, regis et reginae abiit, salutavitque lllius maie.­statem et datis literis ex parte utriusque maiestatis dominorum nostrorum, de adepto novo regno affatim gratulatus est, aliaque egit, prout in suprascripta instructione notata sunt. Super hac legatione secretiori deliberavit rex Ferdinandus per totam diem Lunae. Postridie vero, hoc est decima nona mensis Martii misit maiestas sua ad illustrem et magnificum dominum oratorem dominum episcopum Tridentinum et dominum can­cellarium curiae. Affuturus erat et Joannes Mrakess, sed ob adversam valetudinem ve­nire non poterat. Reverendissimus autem dominus episcopus Tndentinus iliustrem et magmficum do­minum oratorem ita allocutus est: „Illustris — inquit - et magnifice domine orator! Lon­gum esset repetere legationem domini Joannis Mrakess, quam sacra maiestas regia do­rnini nostri clementissimi et illustris ac magnifica dominatio vestra bene memoria tene­tis. Postpositis igitur vebis fucatis, plane synceriter, ingenueque ac ut dici solet, domesti-

Next

/
Thumbnails
Contents