Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Quod ad me attinet, ut missus sum ab ipso serenissimo domino meo ad honorem et obsequium maiestati vestrae pro virili mea praestandum et ad coniunctionem maiesta­tum vestrarum arctiorem ineundam, foederaque cum hoc inclito regno confirmanda et augenda, ita me illi fidem quoque et studium omne meum ad serviendum et commo­dandum vestrae maiestati, quantum per me fieri potest, offero et addico. 16 Nomine ta­men sacrae maiestatis regiae, domini mihi clementissimi latius dicturus et acturus sum cum maiestate vestra, quando illa audientiam angustiorem mihi dare dignabitur." Sed praemissam legationem illustris et magnificus dominus orator plurimum locu­pletavit ita, ut una et dimidia horis eam diceret, commemorans ea quam aptissime, ut serenissimus Wladislaus rex Hungariae anno Domini 1444. pro regno Hungariae pu­gnans interiit, utque eodem exemplo Ludovicus rex nuper interiit, impari manu contra [Thurcam] dimicare volens. Post dictam vero huiuscemodi publicam legationem rex Ferdinandus evestigio ad­vocavit ad se consiliarios regni sui Boemiae et archiducatus Austriae, praemissaque cum eis consultatione reverendissimus dominus episcopus Tridentinus consignatis in tabulis (quas tum habebat) legationis suprascnptae capitibus, summatim Latino sermone nomi­ne regio respondit, eodem doctore Venceslao interprete. Contentus fuisset illustris et magnificus dominus orator, ut absque interprete responsio daretur, verum rex voluit propter dominos Bohemos, ut doctor Venceslaus ex Latina responsione Bohemicam faceret. Cuius summa ita se habet: „Spectabile et magnifice — inquit episcopus Tridentinus — domine orator! Ea, quae magnificentia vestra vice et nomine serenissimi domini, domini Sigismundi Dei gratia regis Poloniae et suae charissimae, amantissimaeque coniugis, etc. serenissimo domino, domino Ferdinando eadem gratia Hungariae et Boemiae, etc. regi, domino meo clemen­tissimo copiose, simul ac ornate et optimo ordine exposuit, ipsa sacra maiestas domini mei gratiosissimi abunde satis intellexit. Omniumque primum magnas agit et habet gra­tias sua maiestas serenissimo domino regi Poloniae de hac, quam declarastis amicissima et plane fraterna salutatione et gratulatione ex ea nova et auspicatissima maiestatis eius ad hoc regium sohum incliti regni Bohemiae suffectione et coronatione. Praecaturquc vicissim maiestas sua serenissima, ut sacrae maiestati regiae Poloniae in omnibus rebus et actionibus felicissime succedat, et quod Deus optimus, maximus maiestatem serenis­simi domini vestri una cum suae maiestatis clarissima coniuge et dulcissimis liberis sal­vam et incolumem cum incremento felicissimorum successuum quam diutissime servet et augeat. Agit insuper illius maiestati magnas gratias, quod illustrem et magnificam do­minationem vestram oratorem ad serenitatem suam mittere dignata est, oratorem tam gratum et acceptum serenissimo domino meo, ut gratiorem, acceptioremque mittere non potuit. Quod vero illustris et magnifica dominatio vestra recensuit serenissimum dominum regem Poloniae nihil unquam praetermisisse, in quo possit pnmum sacrae casareae et 16 A bcszed a megszolitistol kezdve eddig a pontig a XXII. kotet 277a—278a. folioin is mcgtalalhato ^Quae imprimis et publice sunt diccnda" cimen. Itt a lap tetejcn cgykoni kezirassal ez a megjcgyzes ol­vashato: Gratulatur rex Poloniae Romanorum regi regnum Ungariac adcpto.

Next

/
Thumbnails
Contents