Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

maiestatem vestram felicibus auspiciis ad suscipiendum diadema huius incliti regni pro­vectam esse, licet plane diem eius festivitatis ignoraret, me tamen evestigio, ut per cele­ritatem fieri potuit, ad maiestatem vestram expedire dignata est, ut et maiestatis suae amorem ac propensionem animi erga maiestatem vestram abundius declarem et in ea nova provectione maiestatis vestrae omnem illi, quem possem honorem et obsequium exhiberem. Cuius suscepti diadematis festivitatem quod neglexerim, eo factum est, quod neque maiestas vestra certam eius diem significare dignata sit, neque illa ipse ora­tor maiestatis vestrae nominare scivit. Tamen quam celerius fieri potuit, me illius maie­stas ea causa huc expedire curavit. Cum enim maiestas sua post miserabilem regni Hungariae cladem fuisset ingenti do­lore perculsa partim ob ammissam tam infeliciter dulcissimum nepotem suum, partim ob perfractum usque adeo praecipuum rei Christianae clipeum, proindeque quod in illo msperato casu oportunum censebat, admonuisset per literas et nunctios suos tam huius regm, quam etiam Hungariae proceres, ut eum sibi principem eligerent, qui potens et sufficiens esset ad imminantem horum regnorum et totius Christianitatis calamitatem et ruinam propulsandam. Plurimum laetata fuit maiestas sua, audita vestrae serenitatis ad regnum hoc provectione, plane considerans, quod cum maiestas vestra unum sit cum caesarea celsitudine, de cuius fortunae et imperii amplitudine dici satis non potcst. Spem indubiam capit iUius maiestas, quod nemo efficacius et pro pietate sua libentius, quam maiestates vestrae sint rebus Christianis afflictis et labantibus opem allaturae. Quare, serenissime princeps, gratulatur ex animo illius maiestas vestrae celsitudini hoc regium culmen adeptum et diadema susceptum, gratulatur et reipublicae Christia­nae hanc illi provectione vestrae maiestatis spem non vulgarem salutis exortam, optat­que omni desiderio maiestas sua, ut haec vestrae serenitatis sublimatio cedat illi in glori­am perpetuam et in totius rei Christianae defensionem et incrementum. Rogatque illius maiestas vestram celsitudmem, ut cum videat ipsam rem Christia­nam non solum ab externis potentissimis hostibus in dies magis labefactan, sed etiam mternis bellis et seditionibus acriter aestuare, clivina et humana omnia confundi, omnia­que ad extremum spectare interitum, animum suum inducere et casaream maiestatem cohortari velit ad ipsam rem Christianam a tam praesenti ruina vindicandam, ne tum demum illi consultum vellent, cum actum de salute ipsius videbitur. Nam ipsa maiestas serenissimi domini mei, quae assidue multo sanguinum et impendio suo hanc molcm et impetum infidelium sola sustinet, sola etiam clarius videt, quantam, quamque praesens toti Christianitati immature ab omnibus provisum fuerit, calamitas et exitium impen­deat. Adent in hoc sanctissimo studio illius maiestas vestrae celsitudini omnibus vinbus et facultate, quacumque poterit, ut sedatis tandem domesticis bellis et turbis insanissimis, communi omnium hosti oportuno modo resistatur et quacumque alia in re maiestati ve­strae illius celsitudo commodare et gratificari posse videbitur pro conservando mutuo et fraterno amore et benivolentia vestrarum maiestatum, id semper pro virili sua praestare curabit, quod etiam vicissim eius maiestas de vestra serenitate sibi certissime persuadet, neque dubitet, quin vestra maiestas sit illius fraterno amori et benivolentiae pari affectu et studio semper responsura.

Next

/
Thumbnails
Contents