Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

dominus [ ] de [ ] iudex [ ] 13 dominus Adam de Novadomo cancellarius, domi­nus Raczlaus notarius regni Boemiae, dominus Joannes Offman thesaurarius et domi­nus Detrich Stayn consiharius, totaque aula serenissimi domini regis Ferdinandi conti­nens in se Bohemos, Hispanos, Italos, Moravos et Slesitas, constabatque ipsa aula ex se­xingentis equitibus, Cum autem Pragam pervenisset, diversoria pro se parata invenit ta­ha, quaha in civitate Pragensi mehora haberi non potuerunt, in quibus omnia necessaria ad bene, lauteque vivendum pertinentia abunde adornata invenit, provisores adhibiti viri non indihgentes. Eodem etiam die rex Ferdinandus miserat magnificum dominum can­ceUarium regni Boemiae et generosum dominum Albertum de Perstyn, postulans, esset dominus orator boni animi, respiraretque ex tam longo et gravi itinere? Provisoribus au­tem iniunxerant, ut de omnibus rebus pertinentibus ad necessitatem domini oratoris et suorum omnium subministrent. Magnificus vero dominus orator servavit in omnibus modestiam, aequum reputans tantam hberahtatem honesta parsimonia compensare. Haec acta fuerunt, quo die Pragam intraverat. Postridie vero rex iterum misit invisere, salutareque dominum oratorem, et si quibus egeret, dihgenter perquirebant. Itaque nihil egit dominus orator illo die. Die autem Veneris significavit rex illustri et magnifico domino oratori, quod habitu­rus esset audientiam sub horam vicesimam ad integrum horologium. Sed quia rex eo die occupatus erat iudichs, exigebatque postea iuramenta ab officiarhs regni Boemiae, audi­entia domino oratori extracta fuit sequentem diem Saturni, quae sunt sedecima Martii, in horam quartam decimam. Sub qua quidem hora praedicto die Saturni misit rex pro domino oratore magnificos dominos Vilhelmum hberum dominum in Valtpurk magi­strum aulae, Zdeslaum Dupsky iudicem, Raczlaum notarium supremum regni Boemiae, Petrum Rasthy succamerarium reginae, [ ] 14 Bohumyecz et Pragar adolescentes opti­mae indohs australes, auhcosque regios, qui dominum oratorem ad arcem Pragensem comitati sunt et in conspectum regium deduxerunt. Et cum pervenisset dominus orator ad regiam maiestatem, assurgens processit rex in margines usque erga dominum orato­rem loci ante eminentioris, et receptum per manus secum prope sohum regium substi­tit, et denuo manu regia [ ] 15 dignatus est. Magnificus dominus orator praemissis sa­lutationibus et gratulationibus sohtis, hteras fidei de more porrexit, legationemque pu­bhcam doctore Venceslao interprete dixit, quae etsi fuit fusissime dicta, placuit tamen eam in compendium hic inserere. ,,Serenissime et excellentissime rex et domine, domine gratiosissime! Etsi persuasum habeat maiestas dorriini mei clementissimi satis cognitum, perspectumque esse maiestati vestrae suum erga caesaream et vestram maiestatem fraternum amorem et benivolenti­am, niliil enim unquam maiestas sua praetermisit studh et offich sui, quo utrique maie­stati vestrae gratificari, earumque dignitati et accessionibus commodari posse videbatur. Tamen cum intellixisset ex magnifico domino Joanne Mrakessz, gratissimo sibi nuntio 13 A nevek hclyet iircsen hagyta az irnok. 14 Szinten iircscn maradt egy ncv vagy mas szo helyc. 15 Ugyancsak egy kimaradt szo iircs helye.

Next

/
Thumbnails
Contents