Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

da et nullius roboris est. Pro electione vero nostra cumprimis superis acceptum cum laude et honore referamus, opportet, quam serenissimo regi Poloniae, fratri et consan­guineo nostro charissimo pro mutua benevolentia, ut nobiscum congaudeat, celandam esse volumus. Quemadmodum nos, ut praemissum est, cum conjuge nostra ex illa singulari com­mendatione, qua nos caesar Maximilianus et Wladislaus rex paterno amore et affectu maiestati suae commendaverant, pro illa arctissima necessitudine et summa confidentia, quam in illam maiestatem figimus et locamus, minime dubitamus, quin sua maiestas no­bis utusque unice affecta sit, ut honorem et fortunas nostras iure ad nos spectantes pro­moveat et dispendium, et iacturam nostram praecustodiendo, quod denique eundem se­renissimum dominum regem Poloniae nos cum coniuge nostra maiorem in modum re­quirendo rogamus, ut sua maiestas, in quam caesar Maximihanus et Wladislaus rex sin­gularem confidentiam, ut fratrem habuerunt, huiusmodi ardua negotia animo perpen­dat, super quo nobis suum fraternum atque adeo paternum consihum imparciat et ad suscipiendum pro nostra et coniugis nostrae iustitia regnum Hungariae, ad quod iam debita electione vocati sumus, auxiho et assistentia sua nos nequaquam deserat, quin­immo se erga nos favorabihter exlubere veht. Nos et coniunx nostra secundum Deum spem summam in suam maiestatem collocamus, cui nos rursus offerimus, ubi maiestati suae inservire possumus, etiam contra eius adversarios et hostes cum requisiti fuerimus, quod nos pro facultate nostra non ilhbenter, ut nostro charissimo fratri et affini, praesto esse volumus, suam maiestatem nuUa ratione derehnquentes. Praenominatus consiharius noster ilh maiestati Poloniae significet, si sua maiestas nomine coniugis suae propinquitatis in regno Neapohtano ahquid difficuhatis haberet, quo suae maiestati auxiho esse possumus, ut nos sua maiestas confidenter certiores red­dat, tum nos ea in re domino et fratri caesareae maiestati fidehtcr scriptun sumus, nego­tiumque ipsum solhcitabimus et promovebimus non ahter, quam si nostrum proprium esset, quo se indubie caesarea maiestas amice erga illam maiestatem exhibebat, itaque sua maiestas Poloniae cum coniuge sua bene contenta erit. Ex quo dehberavimus intra paucos dies, nempe post festum Epiphaniarum Domini, hinc esse soluturos versus re­gnum nostrum Boemiae ad suscipiendum diadema. Tum consiharius noster supranomi­natus regem Poloniae verbis nostris ac coniugis nostrae requirat et petat, ut sua maiestas pro honore nostro et complacentia nostra oratorem suum ad huiusmodi coronationem mittere non deneget. Quae omnia nos una cum coniuge nostra ilh maiestati, ut nostro singulari fratri, affini, patri et patruo obsequhs nostris compensare et promereri stude­bimus. Post huiusmodi legationem, quam consiharius noster ad regem Poloniae delaturus est, tum ad reginalem maiestatem, affmem nostram, coniugem suae maiestatis adeat, cui post oblatas nostras hteras et coniugis nostrae credentionales pari ratione utriusque no­strum verbis benivolentiam et studia nostra dicat, si suae maiestati reginah omnia pro­spere responderent, quod id nobis singulari gaudio esset. Postea suae maiestati reginah declaret, quomodo ipse a nobis utriusque ex speciah confidentia, quam erga dominum et maritum suae reginahs maiestatis gerimus, in necessitatibus et gravitatibus nostris apud illam maiestatem fidele consihum, auxihum et assistentiam petiit. Non dubitamus,

Next

/
Thumbnails
Contents