Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
quin etiam eius legationis tenor ad notitiam suae reginalis maiestatis perveniet, quam obnixius rogabit, ut sua maiestas apud dominum et maritum suum nostro et coniugis nostrae nominibus modo meliori, quo potest, promoveat. Nos rursus suae maiestati reginali exhibentes, si ipsa in regno Neapolitano ratione haereditatis suae aliquam difficultatem habet, ut nobis innotesceret, tum nos suae maiestati reginali apud dominum fratrem et caesaream maiestatem summo studio adesse volumus. Itaque sua maiestas bonam et celeriorem expeditionem consequatur, quemadmodum idem Mrakess id diligentius, pluribus verbis ad suam maiestatem reginalem deferre novit. Quodcunque responsum ex utraque parte ei dabitur, nos in reditu suo praesens edocturus est, quo voluntati nostrae satisfaciet. Datum in civitate nostra Viennensi, Dominica post Luciae, XVI. mensis Decembris, anno Domini Millesimo Quingentesimo vigesimo sexto, regni vero nostri primo. Ad mandatum domini regis proprium Secunda instructio Ferdinandus Dei gratia rex Bohemiae, etc. Instructio pro Joanne Mrakess de Nastaw, quid in secreto inter caetera, quae a nobis in speciali instructione ad fratrem et affinem nostrum charissimum, regem Poloniae et deferre, et tractare in commissis habet. Quemadmodum in praemissa instructione eidem consiliario nostro data, ut post enumeratam benivolentiam et amorem, de quo nobis apud illam maiestatem Poloniae, ut fratrem, affinem, patrem et patruum plurimum confidimus, etiam exposito negotio Joannis comitis Scepusiensis et vayvodae Transsilvaniae, quomodo ipse contra nostram et coniugis nostrae haereditatem, nempe regnum Hungariae hactenus iniuste gessit, quod petitio, desiderium et studium nostrum eo tendant, ut serenissimus rex Poloniae, in quem quondam caesar Maximilianus et Wladislaus rex singulariter confidens, ut fratre suo charissimo totam spem fixerant, nostram simul et coniugis nostrae iniuriam respiciat, utque nobis sua maiestas pro suo fraterno amore paternum consilium ad suscipiendam haereditatem nostram regni Hungariae auxilium et assistentiam praestet, quemadmodum latius instructio nostra in se continet. Nihilominus ipse Joannes Mrakess debet in speciali regiae maiestati Poloniae significare, quod quamvis nostrae petitiones et desideria ac contra exhibitiones erga suam maiestatem in generalitate consistunt, tamen non est animus noster, ut haec exhibitio nostra huiusmodi limitibus, ut instructio in se continet, arctetur. Quinymmo offerimus nos respectu illius auxilii, quod nobis futurum speramus pro repetendo diademate regni Hungariae illi maiestati Poloniae econverso contra hostes et adversarios, nempe Moscos, Tartatos et alios nostrum sedulum subsidium equestre et pedestre, cum id a nobis sua maiestas requireret. Cum sua maiestas in id, de quo nos minime dubitamus, consentiet, ad idque ventum fuerit, ut designetur et nominetur, quali aut quam magno auxilio nos suae maiestati obnoxii esse debebimus, et cum quali et quam magno nobis sua maiestas iam nunc adesse voluerit. In quo consiliarius noster cum sua maiestate fmaliter conveniret et concordabit iuxta continentiam mandati nostri in hoc a nobis ei dati.