Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Instructio pro Joanne Mrakess de Nastaw consiliario, fideli nostro dilecto, quid ipse nostro et serenissimae principis, consortis nostrae charissimae, dominae Annae, Hungariae et Boemiae, etc. reginae nominibus apud serenissimum principem, dominum Sigismundum, Poloniae regem, fratrem et affinem nostrum charissimum tractare et agere debeat. Nempe ad suae maiestatis curiam proficiscatur, ubi oblatis Hteris nostris et coniugis nostrae credentionalibus, dicat fraternum nostrum amorem, amicitiam et singularem benivolentiam, si suae maiestati et eius coniugi in bona valetudine et felici regimine omnia pro voto bene verterent, vehementer gauderemus. Praeterea declarabit, quemadmodum olim noster charissimus praedecessor, caesar Maximilianus, simul et Wladislaus, Hungariae et Boemiae, etc. rex ambo praefatae coniugis nostrae necessarii in suam maiestatem singularem et eam fraternam confidentiam habuerunt, eam ob rem illae utraeque maiestates in humanis agentes regiae maiestati Poloniae nos, iuxta et serenissimum olim Ludovicum regem Boemiae, nostrum desyderatissimum affinem felicis recordationis et uxorem iam nunc charissimam unice commendaverant. Hinc est, quod praedictus rex Poloniae ex singulari affectu eam ipsam coniugem nostram, ut patruus, sed et pater post obitum serenissimi olim Wladislai, Hungariae et Boemiae, etc. regis complexus est, quam paterno amore et fide prosecutus est. Proinde nos unacum coniuge nostra obnoxii sumus suae maiestati, ut fratri, affini, patri et patruo occasione huiusmodi benivolentiae et studii, ut nos gratos exhibeamus, nos item cum coniuge nostra in illa maiestate ponimus prae caeteris amicis nostris nostram singularem et summam confidentiam. Quam ob rem visum nobis sint, ut illi maiestati nostram et coniugis nostrae gravitatem et adversitatem, quae iam nunc nobis instat, pro benivolentia nostra erga illam maiestatem innotesceret. Quam ob rem praefata domina Anna, coniunx nostra secundum sanguinem deinde nos iuxta tenorem nonnullorum contractuum, de quibus sua maiestas indubie bene scit, proximis superioribus annis hic, inter quondam praefatum caesarem Maximilianum et regem Wladislaum felicis recordationis erectorum, veri et a Deo ordinati haeredes regm Hungariae sumus. Neque nobis persuadebamus, ut quispiam, quicumque is esset, nobis in hoc impedimentum facere ausus fuisset. At qui non animadverso iure haereditatis praedictae et contractus erecti, Joannes comes a Scepusio, vayvoda Transsilvaniae ausus est contra Deum, honorem, ius, ymmo omnem aequitatem et iustitiam nostram agere. Quippe qui se per adhaerentes suos in regni Hungariae haereditatem intrusit, seque regem, ut praetendit, declarans contra utriusque nostrum iustitiam et haereditatem. Quantum nos eam ipsam rem apud nos ipsos expendimus, nihil aliud dispicere et invenire possumus, nisi quod ipse id genus practicam longo tempore et spatio ante pro suo et suorum complicum commodo intenderat, quod multis suis factis coltigi potest. Quippe qui viventibus serenissimis Wladislao et Ludovico regibus, ad culmen regni Hungariae aspirare conatus est, ut non incognitum est. Qui etiam id tempus, cum Thurcus Christianae fidei hostis et persecutor cum ingenti vi et exercitu Hungariam invasisset ad expugnandum castrum Nandor Albensem, tum domino suo serenissimo Ludovico nullum subsidium, quod tamen nunquam non apud se habuit, ad suae maiestatis multiplicem requisitionem praestitit, quinymmo suam maiestatem in castris agentem de-