Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Narratio legationis per illustrem et magnificum dominum Christophorum de Schydlowyecz in Sczmyelow et Magna Oppathow palatinum et generalem capitaneum Cracoviensem ac regni Poloniae canccllanum, etc. apud serenissimum dominum, dominum regem Ferdinandum, etc. nomine serenissimi domini, domini Sigismundi regis Poloniae habitae et transactae Post infelicem et miserabilem casum serenissimi domini Ludovici, Hungariae et Bohemiae regis et cladem a saevissimo Selimano Turcarum imperatore acceptam regnum Hungariae in duas partes divisum est: pars regnicolarum Mariam reginam Posonii agentem, pars vero dominum Joannem comitem Scepusiensem et vayvodam Transsilvaniae secuti sunt. Per hos vero, qui partium Joannis comitis fuerunt, decretum est regnum ipsi Joanni et corona sacra capiti eius in arce Albae Regalis, anno a natali Domini vicesimo sexto supra millesimum et quingentesimum, decima Novembris imposita est. Bohcmi autem, amisso hoc modo rege, serenissimum dominum Ferdinandum Austriae regem et Annam, coniugem eius, regis Ludovici sororem et domini Wladislai natam in reginam elegerunt 24. Februarii anni praesentis, [efj in arce Pragensi solenni ritu coronaverunt et nihilominus ilH domini et proceres Hungari cum regina Maria Posonii existentes eundem regem Ferdinandum, non attenta coronatione Joannis comitis, regem Hungariae, tanquam verum et legitimum successorem declaraverunt. Dum haec acta sunt, scripsit rex Ferdinandus ad serenissimum dominum, dominum Sigismundum, Dei gratia regem Poloniae, magnum ducem Lithvaniae, Russiae, totius Prussiae et Masoviae dominum et haeredem, quaestusque fuerat de rege Joanne contra pacta et iura sua et coniugis suae electo et coronato. Restupserat serenissimus dominus rex Poloniae responsurum se eius maiestati per oratorem suum, quem ad visendam maiestatem suam et serenissimam dominam Annam, coniugem eius, neptem suam charissimam mittere destinaverat. Supervenit utriusque maiestatis orator, magnificus Joannes Mrakesz, orator et consikarius earumdem maiestatum: is quoniam gravi acgritudine correptus fuit, per se munus legationis sibi demandatae exequi non potuit, ideo sacra maiestas regis Poloniae reverendissimum dominum Petrum de Thomycze episcopum Cracoviensem ac regni Poloniae vicecancellarium, et illustrem ac magnificum dominum Christophorum a Schydlowyecz, palatinum et capitaneum Cracoviensem, regm Poloniae summum cancellarium, etc. ad dominum Mrakess misit, diceret legationem coram ilks, quum ipse per valetudinem conspectum regium adire non potest. Dominus Mrakess legationem (sive, quod dici solet, instructionem) sibi datam Germanice conceptam et conscriptam dominis dedit regiae maiestati perferendam, quam legationem magnificus dominus palatinus postea Latinam fieri iussit. Cuius series ita se habet. Ferdinandus Dei gratia rex Boemiae, infans Hispaniarum, archidux Austriae, marchio Moraviae, etc. 11 11 A lap s/clcn kozel cgykoni tartalmi osszcfoglalo: „1526. Nuntiat, CJUO pacto Joanncs waiwoda Transilwamac rcgnum sibi usurpavcrit, ct ut ipse a pluribus vocatus, clectus atquc rex Unganac pronuntiatus cst, pctitquc, ut rcx sibi potius regnum hoc, quam Joanni favcat."