Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
honorifico maiestatis vestrae successu exhilarati ac in spem bonam errecti simus. Iam enim multo ante cognovimus, quanta sit artimi vestrae maiestatis magnitudo, quanta prudentia, quantus denique in rebus agendis usus, quibus fore confidimus, ut cum iam Deus optimus, maximus illam regno isti multis cladibus nuper afflicto et ferro ac igne crudelissime depopulato praeficere voluerit, curabit imprimis statum illius componere, turbas et dissensiones intestinas sedare, discrimini, quod foris impendet, quam celerrime prospicere et totam Christianitatem ab extremo interitu vindicare. Et proinde maiori studio et alacritate, qua possumus, gratulamur vestrae maiestati hoc regium culmen et fastigium, in quo ut diutissime praesit ac dominia sua cum summa sua gloria et perpetua subditorum suorum pace et tranquillitate moderetur, summopere optamus et praecamur. Et cum maiestati vestrae pro nostra singulan in eam benivolentia, proque ea affinitatis necessitudine, quae inter nos intercedit, regnum istud, quod Deo duce, virtute comite est assecuta, ex animo favemus, postulamus ab ea, persuasum sibi habere velit, quod nos erga illam semper in omnibus eventibus ita gerere volumus, sicuti bonum et favorabilem affinem decet, quicquid etiam consilii et auxilii pro conditione temporum et facultate nostra illi et regno eius praestare poterimus, niltil omnino praetermittcmus. Dominus Deus servet diutissime maiestatem vestram sospitem et felicem. Datum Cracoviae. 18. [1526.] Zsigmond kirdly levele S^apoiyai Jdnoshot^ ameiyben vdias^oi a kdvete, Mikoiaj Nipstzyc dltai tdie ho^ott ii^enetre a francia hd^assdgot es Ferdindnd viss^atartdsdt ilietden. LL. V. kotet, 370a—371b.fol. Joanni regi Ungariae Serenissimo principi, dontino Joanni, Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. regi, fratri et affini nostro charissimo Sigismundus etc. salutem et felicium successuum continuum incrementum. Sereitissime princeps et domine, frater et affinis noster charissime! Cum nuper redtisset ad nos a maiestate vestra nunctius noster generosus Nicolaus Nypschicz, inter multa amoris et benevolentiae maiestatis vestrae erga nos testimonia hoc unum et pracipuum nobis etiam retulit, quod cum Deo ita volente, praeter illustrissimam dominam Hedvigim, 9 filiam nostram charissimam et maiestatis vestrae ex sorore neptem generis eius supersit nemo, eandem maiestatem vestram esse in eo proposito, in eaque deliberatione, ut eam in magno aliquo et illustri honoris et dignitatis fastigio collocaret, habereque maiestatem vestram viam et modum, quo lllam serenissimo et Christianissimo domino Francorum regi connubio iungeret. Quod cum ex eodem nunctio nostro intellexissemus, non mediocri animi laetitia fuimus affecti talem videlicet affmem et vicinum regem nobis obtigisse, qui praeter amorem et benevolentiam erga nos etiam Zsigmond es cls5 felcscge, Szapolyai Borbala leanya.