Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
in filiam nostram, reliquias generis sui tam insigni pietate et favore existeret. Agimusque et habemus maiestati vestrae pro tam eximia in nos et in suos voluntate magnas gratias ac eam plurimus rogamus, velit in tam pia, tamque laudanda sententia sua perseverare et nos ea, qua coepit benevolentia et amore prosequatur, filiae nostrae, nepti suae honori et dignitati ut coepit, consulat, faveatque, utque negotium cum dicto serenissimo Francorum rege conceptum finem debitum ac hononficum sortiatur, studiosissime agat et perficiat. Digna namque, nostro quidem mdicio, res foret et utrique nostrum honorifica, si Deo cooperante filiae nostrae et nepti maiestatis vestrae talis maritus contingeret. Audivimus quidem iam antea et certo didicimus ipsum serenissimum dominum Francorum regem priusquam ex captivitate caesaris dimitteretiir despondisse sibi in uxorem in forma ecclesiae consueta serenissimam dominam Leonoram, sororem maiestatis suae caesaris, quod connubium si ita, prout accepimus, contractum est, nos turbare et impedire nollemus. Fieri enim non posset eius scissio absque magna perturbatione reipublicae Christianae. Verum hoc quod factum et quomodo factum et obfirmatum est de eo ipso connubio, nemo melius novit, quam ipse serenissimus rex Francorum, qui sciet expendere et deliberare secum, quid sibi ac regno suo hac in re facere expediat, postquam illius maiestati Christianissimae proposuerit maiestas vestra desiderium et voluntatem suam ineundi cum illa affinitatem et amicitiam medio neptis suae et filiae nostrae. Quod ut quamprimum facere maiestas vestra velit et quidem secrete, plurimum lllam rogamus. Cuius sapientiae et pietati negotium hoc iam plene committimus, promittentes nos vicissim advigilaturos, ut et filiae nostrae quam honorificentissime consulatur et maiestati vestrae in amore et benevolentia a nobis respondeatur. De admonendo per nunctium aut literas nostras serenissimo domino principe Ferdinando, ne maiestatem vestram et regnum eius Ungariae armis impetat, ac sollicitandis et pertrahendis in partem nostram statibus et ordinibus marchionatus Moraviae et ducatus Slesiae, deque aliis rebus, quas nobis significavit maiestas vestra per praefatum nunctium nostrum, ita nos gerere volumus, prout amor et coniunctio nostra cum maiestate vestra mutua exposcere videtur, idque, quod pro dignitate et bono ac tranquillo statu maiestatis vestrae et regni eius praestare poterimus, nihil omnino praetermittemus. Dominus Deus diu servet maiestatem vestram sospitem et felicem in decus et tutelam regni sui et totius reipublicae Christianae. Datum, etc. 19. [1526. december 17. utdn.] U) Vdlas^Bdthory Istvdn nddorkbvetenek a lengyelkirdly aggodalmdrol a kettos kirdyvd/as^tds miatt, illetve a nddorfeleseget megilletbjegyajdndekrol. LL. XXII. kbtet, 403b—404a.fol. Acta Tomiciana, IX. kbtet, 19. s% 19. p. Ezen a napon valasztottak 1'crdinandot Magyarorszag kiralyavd. E valaszt az Acta Tomiciana is az 1527. clotti iratok kozcitt kozli.