Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
210. 1541 .junius 19. Becs. Andr^ej Gbrka kbvet leveie Zsigmond kirdiyho^ a% ditala Ferdindndndl veg^ettekrol, valamint Buda osfromdrbl es egyeb magyarorszdgi esemenjekrbl, hirekrol, LL. X. kbtet, 86a—89a.fol. Litterae magnifici domini castellani Posnaniensis Sacra regia maiestas domine, domine clemendssime! Praemissa servitutis meae in gratiam sacrae maiestatis vestrae humili commendatione. Accepi htteras sacrae maiestatis vestrae IX-a praesentis mensis per cubicularium sacrae maiestatis vestrae mihi redditas, ex quibus intehexi disphcere sacrae vestrae maiestati, quod decreverim in castris serenissimi domini Romanorum, etc. regis manere et isthic exitum oppugnationis Budensis opperiri, atque adeo mandare mihi dignata est sacra maiestas vestra, ut ad iham nuUa interposita mora redirem. Non dubito sacram maiestatem vestram cum ex relatione domini scholastici Cracoviensis, tum ex htteris meis inteUexisse, quod non aha de causa propositum manendi in castris instimerim, quam ut mea praesentia et quibuscumque rationibus potuissem saluti et dignitati serenissimae reginahs maiestatis Hungariae, sacrae maiestatis vestrae charissimae fihae, suaeque maiestatis fUiolo inservivissem, simulque sacrae maiestati vestrae in praesenti charissimae fihae eius necessitate meam fidem et animi affectionem nulhus pericuh dechnatione probare potuissem. Quod tamen quibus rationibus mihi a serenissimo domino Romanorum, etc. rege recusatum sit, ex htteris maiestatis suae sacra maiestas vestra iam proculdubio intelhgere dignata est. Quod itaque permolestum fuit mihi me apud serenissimum hunc regem tunc non impetrasse, id iam effectum non esse et voluntati sacrae maiestahs vestrae congruere gaudeo. Redhsem confestim ad sacram maiestatem vestram, neque praetergressus fuissem eius mandatum de mea revocatione atque de reditu meo factum (commodius enim multo domi, quam hic, et suavius viverem), nisi de eisdem htteris sacra maiestas vestra mihi significasset, ut si quid superesset nostri negoth apud serenissimum hunc regem, Viennae potius subsisterem, modo ne in castris versarer. Ego vero consyderans quam in incerto et ambiguo statu omnia ncgotia serenissimae reginahs maiestatis suae posita essent, cum nihil esset cum maiestate sua a serenissimo isto rege interpositione praesentium armorum conclusum, quottidie vero expugnationem Budensem, quae certo sperabatur atque eriam in diem speratur, expectarem, ut in eo casu serenissimae reginah maiestati ne prorsus a sacra maiestate vestra destituta esse videretur, praesens adessem, rebusque suae maiestatis quanto mehus fieri posset, operam meam navarem, ratus sum nequaquam hcere mihi abeundi, priusquam exitus oppugnationis sequatur et negotia serenissimae maiestatis suae reginahs ac fUioh suae maiestatis certum ahquem portum ex praesenti fluctuatione attingerent. Quum idipsum serenissimo huic regi visum esset, ut ad exitum rei perseverarem, quemadmodum ex htteris serenissimae maiestatis suae sacra maiestas vestra intelhgere est dignata, et interea temporis, cum serenissimo hoc rege magna dihgentia egi, ut pro ea coniunctione et necessitudine, quam sua maiestas cum sacra maiestate vestra mutuam habet, saluti, chgnitati et rebus serenissimae fUiae, nepotisque sacrae maiestatis vestrae omnibus ratiombus in ea rerum perturbatione et praesenti oppugnatione consultum esse dignaretur, cuius maiestas benignum