Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

iestatem vestram et viam illi indicaret, qua id quam minimo negotio perfici posse opera­ret. Semper ea fuit seremssimi principis mei sententia, plus ut benevolentia, benignitate, clementia a vestra profici posse censeret, quam vi, quam armis, quam exercitu. Superio­ra itaque illa potius, quam posteriora haec ut complecterent, maiestas vestra author llh fuit, cuius eam consihi ne nunc quidem paenitet ac hortatur fraterne maiestatem vestram et rogat, quandoquidem id nunc anni tempus instat, quo ipsis etiam Turcis arma capes­sere commodum esse videtur, ut provideat, ne quid regnum Hungariae detrimenti capi­at. Providendi autem aha ratio non esse videtur, quam si operam det, quo positis armis civihbus eorum etiam, qui adversari videntur, studia sibi adiungat. Hostibus quidem nul­lum iucundius, sed Christianis certe nuhum esse potest acerbius spectaculum, quam in sua saevientes viscera videre Christianos et manus eorum fraterna sanguine madentes cernere. Deinde vero consyderet maiestas vestra, quantos iam in alendum exercitum sumptus fecerit, quam parum vero profecerit, quanto vero plura impendere adhuc opor­teat priusquam eo, quo vult maiestas vestra perveniet. An non multo esset satius ah­quam eorum sumptuum partem ad dehniendos ipsorum animos convertere, qui nunc maiestati vestrae videntur adversari, quam eo usque bellum trahere, dum et maiestas ve­stra sumptibus exhauriatur et hostis ahus recens iam defessam illam aggrediatur, ac citra pulverem, quod aiunt, universo Hungariae regno potiatur, quod qihdem omen Deus o­ptimus, maximus quam longissime avertere dignetur. Ac veritus quidem adhuc est sere­nissimus princeps meus authoritatem suam in concihandis istorum animis maiestati ve­strae interponere, ne si qua id ad caesarem Turcarum permanasset et sibi, et regno suo universo fraudi esse posset. Sed vicit timorem hunc amor erga maiestatem vestram et conservando Hungariae regni smdium incredibile. Itaque dedit mihi in mandatis, si quam opem ostendere iuberet maiestatis vestrae consiliariis Budensibus, si quibus eos ad se promissis allicere conaretur, denique quarumque ratione sibi eos concihari vehet, ut fi­dem atque authoritatem serenissimi regis mei interponerem non ahter, quam quemad­modum recepisset maiestatem vestram facturam atque ilhus verbis eos dihgenter horta­rer, ut ne in fidem maiestatis vestrae se conferre dubitarent. Sed prius tamen transigi cu­pit serenissimus princeps meus cum serenissima fiha sua ac a maiestate vestra petit, ut quod se authoritatem suam in adiungendis et concihandis maiestati vestrae consihario­rum Budensium studiis interpositurum pollicetur, id tantum esse veht, ne si pervulga­tum sit, maior existat in perficiendo difficultas. Cuius rei periculum iam fecit serenissi­ma maiestas vestra, quae cum esset admonita a serenissimo rege et domino meo, ut quam ad maiestatem vestram detulerat voluntatem, qua regno iham Hungariae potiri cupiebat, eam abditam esse et occultam ahquantisper vellet, quoniam consiho serenissi­mi domini mei se destitutos esse Budenses viderent, ad Turcarum praesidia confugerent, magnamque in difficultatem rem adduxit. Cavendum itaque illi esse putat serenissimus princeps meus, ne ad eundem, quod aiunt, lapidem affendat. Caeterum de eo mliil est, quod dubitet maiestas vestra optima fide facturum omnia serenissimum principem me­um, quaecumque in rem esse maiestatis vestrae videbuntur, ut simul ac cum serenissima domina Hungariae regina honestis conditionibus transegerit, Hungariae regno quoad e­ius fieri possit, tranquille potiatur.

Next

/
Thumbnails
Contents