Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
velle videbatur, et cum serenissimus rex meus, tum serenissima filia eius vehementer cupiebat, et vestra maiestas ad regnum citra strepitum armorum perveniret, Budaque et caeteris civitatibus, quae debentur, ex pacto potiretur, et serenissimae dominae Hungariae reginae ac infanti filiolo eius iuxta eadem pacta satisfieret, neque consilii, neque auxilii copiam apud maiestatem vestram invenire licuit. Quae certo communicare poterat, si qua fuit illi cogitata ratio, qua desyderium utriusque impleretur. Sed neque hoc modo non fecit maiestas vestra, verum etiam cum videret serenissimum principem meum non odii, non malevolentiae, non armorum, sed amoris potius et benevolentiae certamen cum maistate vestra suscepisse atque affectum suum erga serenissimam filiam, nepotemque ita deposuisse, ut se patrem illius, huius esse avum oblivisceretur, dum constanter tueri vult et conservare mutuam cum maiestate vestra coniunctionem. Passa tamen est nihilo minus maiestas vestra, ut qui movebantur a serenissimo principe meo ad serenissimam filiam cubicularii, ii a praefectis militum maiestatis vestrae detinerentur et excuterentur, neque aut aditus eis Budam, aut exitus inde pateret. Perinde ac si serenissimus rex meus aliud lingua promptum, aliud pectore clausum haberet et diversum aliquid moliretur, quae verbis est maiestati vestrae toties pollicitus, quae quidem suspicio in eo rege et principe haerere nequaquam potest, qui in omni vita sua talem se semper praestitit cum erga maiestatem vestram, tum erga cunctos principes non modo Christianos, verum etiam ethnicos, ut ab omni eiusmodi ratione fuerit semper remotissimus. Sunt et alia quaedam ad serenissimum regem et dominum meum delata, ex quibus coniecturam facere licet maiestatem vestram secus nonnihil de animo illius erga se suspicari. Nam ut leviora praeteream, perveni ad aures serenissimi principis mei, quod eum serenissima domina Hungariae regina thesaurum defuncti olim mariti sui ex ea, in qua nunc est arce tutiorem et commodiorem in locum alium deportare cogitasset, insidiae fuerint a praefectis militum maiestati vestrae collocutae, quibus thesauri omnis si loco se commovissent, interciperent. Haec et alia id genus cum renuntiantur serenissimo regi meo, discruciatur animi se cum nihil nisi optima fide agat cum maiestate vestra, cum non sibi, neque nepoti suo melius esse cupiat, quam maiestati vestrae, cum quae sunt ad pacem, concordiam, amicitiam, tranquillitatem, ea sola curet maxime. Non posse tamen effugere, quin secus de illius erga se animo maiestas vestra suspicetur, quod quidem a vera amicitia alienum esse debet. Nihilo minus quo est animo robore, qua constantia serenissimus princeps meus, facile patitur plus apud se officii residere atque in eo perstat, quod semel est maiestati vestrae pollicitus. Quantum in ipsius est maiestate et Buda, et Cassovia, et omni regno Hungariae ut cedatur maiestati vestrae, non modo non prohibet, sed instat etiam et urget, salvis tamen iis, quae serenissimae filiae atque ex illa nepoti debentur. Etsi vero scit eandem esse serenissimae filiae suae voluntatem, neque ullius apud eam alterius, quam paterna consilia pondus obtinere maius, dedit milii tamen negotium, ut ad eam ipse proficiscens currenti calcar, quod aiunt, addere atque omnia facerem, ut per compositionem potius servetur regnum Hungariae, quam in se ipsum divisum desoletur. Quoniam vero cum esset a maiestate vestra petitum consilium, qua ratione fieri posset, ut Budam maisetati vestrae serenissima domina Hungariae regina redderet, quod quidem semper cupiebat, nullum fuit a maiestate vestra tanta de re responsum latum, officii sui esse putavit serenissimus princeps meus, ut communefaceret ma-