Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

nissimum principem Ferdinandum in animo habere ius suum, quod ad regnum Unga­riae se habere praetendit, armis et viribus prosequi, si alter quispiam, quod ipse in re­gnum Ungariae designaretur, postremo, ut quominus aliqua scissio et dissidium in re­gno isto Ungariae fieret, operam et auctoritatem nostram interponeremus, nos admo­nuit et impense rogavit. Et primum omnium hoc spectabilitatis tuae in nos officium, studium et fidem, quod nos videlicet de tantis rebus certiores effecerit, grato animo sus­cipimus, hancque eius de salute communi sollicitudinem plunmum commendamus. Sci­re denique eam volumus nos et florentibus, et iam ruinam minantibus regni Ungariae rebus auxilio et consilio nostro nunquam defuisse, et nuper statim post miserabilem in­teritum serenissimi domini regis Ludovici, nepotis nostri desideratissimi niliil officii et benevolentiae nostrae pro reliquiis eiusdem regni servandis praetermisisse, ad ultimum, cum proximo ab eodem superius nominato domino waywoda Transsilvaniae et reliqua congregatione, quae cum eo apud Tokay convenerat, per kteras rogaremur, ut ad con­ventum in Alba RegaU indicrum oratores nostros mitteremus. Nos ut favorem et beni­volentiam nostram erga dictum Hungariae regnum re ipsa comprobaremus, evestigio ipsos oratores nostros illuc misisse, quibus inter caetera ad salutem eius regni pertinen­tia mandata hoc primum et principium dedimus, ut seposita omni ambitione, quae re­gnorum et rerum pubkcarum praecipue pernicies et excidium fieri solet, sublatisque in­testinis disskhis, simultatibus, odks et factionibus, domini ipsi ac universi ordines regni Hungariae de tak rege ekgendo agerent ac omnia studia, curas, cogitationesque suas in­tenderent, suffragiaque sua conferrent, quaks et regno ipsi Ungariae, et toti reipubkcae Christianae saluti, praesidio atque decori esset futurus, quique genere, dignitate, finiti­marum nationum amicitiis et auxikis, armis, virisque ita suffulcus sit, ut ad resistendum tanto hosti sufficere posset. Sed et in posterum quicquid possibile nobis factum fuerit pro regno isto salvando, in quo tanto tempore genus nostrum fekciter regnavit et in quo multum benevolentiae et favoris semper cognovimus, nihil omnino praetermittemus. Dabimus etiam omnem operam, ut in eo ipso regno scissio modis omnibus evitetur, ne ad calamitatem extemam haec quoque domestica non minus noxia accederet, et ut un­animi voto et sententia rex ekgeretur. Bene valeat tua spectabiktas. 14. [1526. november 10. elott.] Zsigmond kirdlj utasitdsa S^apoijai Jdnos vajddho^ kuldbtt kb­veie s^dmdra, aki dltal bi^tositja irdnta valo bi^almdroL a\ ors^dg helyredllitdsdt illetoen es megigeri rokoni tdmogatdsdt. LL V. kbtet, 365b—367a.fol. esXXII. kbtet, 478b—479.fol. Instructio ad dominum vayvodam Transilvaniae Dicta salute et oblatis kteris, declarandus ingens dolor maiestatis rcgiae, quem habet de tantu casu et interitu serenissimi nepotis sui, deque regni Ungariae moderna calami­tate et iactura, quam ammisso principe, ammisso exercitu et magna parte procerum et optimatum suorum, ammissis denique arcibus plurimis et terra depopulata, nunc acce­pit.

Next

/
Thumbnails
Contents