Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Dolcre etiam singillatim maiestatem suam de interitu spectabilis et magnifici domini Georgii de Zapolya comitis Scepusiensis, fratris germani suae magnificentiae, quod utrumque et domum ipsorum maiestas sua pro debito affinitatis et pristinae bemvolentiae, singulari affectu et favore complectitur. Non dubitare etiam maiestatem suam ipsum dominum waywodam hac iactura cum principis, tum patriae et germani sui in magno dolore et moestitia positum esse. Verum cum haec mutatio est dexterae Excelsi, cui resistere nemo potest, consolandus est nomine regio et admonendus, ut eam adversitatem aequo et infracto animo ferat, quod llle, qui adeo nos per hostes nostros affligere voluit, idem post rursum consolan poterit. Cum autem perpendat maiestas sua vim hostilem, conatumque occupandi istud regnum Ungariae et istinc aditum sibi parandi ad reliqua Christiana regna et dominia oprimenda, perpendat item discordiam intestinam aliorum principum Christianorum, nullamque auxilii ipsorum spem hiis regnis esse, quae adeo iam fracta sunt et inclinata, vehementer sollicitam esse maiestatem suam, ne his pessimis eventibus adhuc peiores sequantur. Rogare itaque et hortari maiestatem suam ipsum dominum vayvodam, ut cum ille nunc unicus sit istic, in quo potissima spes sit tantis malis providendi, curaret unacum reliquis dominis et proceribus regni, qui adhuc relicti sunt, ut quamprimum status regni componatur, rexque talis eligatur, qui auctoritate, prudentia et unitis aliorum regnorum et domimorum vicinorum viribus, sciret et posset tantam hostilem vim et impetum propulsare et haec regna, totamque Christianitatem ab extremo interitu vindicare. Non ambire quidem, neque cupere maiestatem suam plura regna et pricipatus nunc praesertim in tanta rerum omnium perturbatione et adversitate, nequaquam tamen deesse velle maiestatem suam, cum regno Ungariae, in quo tanto tempore genus maiestatis suae feliciter regnavit et in quo maiestas sua multum benivolentiae et favoris semper cognovit, tum sibi ipsi et regno suo, totique Christianitati, postquam res communis agitur, et proinde offerre maiestatem suam pro salute ipsius regni Ungariae omne studium, vires et facultates suas. Singillatim vero spem omnem habere maiestatem suam in domino waywoda, quod et saluti patriae et debito affinitatis, quo maiestati suae iunctus est, non sit defuturus. Maiestatem vero suam ita se gesturam esse semper adversus illius magnificentiam in omnibus eventibus, sicuti bonum et favorabilem affinem decet, nec minus illius commodis ac honori maiestatem suam propensam et faventem futuram, quam cum suis sui arctissimi necessarii. 15. [1526.] Zsigmond kirdly levek Mdria kirdlyneho^ ametyben keri, hogy Marcin Les^ycki, akin a meghalt kirdly fe/s^erelesenek egy res^et keresi, bi^tonsdgosabb idoben uta^hassek a% e/s^dmo/tatdsra. LL V. kotet, 367b—368b.fo/.