Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

strae visum est, exercitum in Hungariam immisit, castra prope Budam fecit, terrore ar­morum domare voluit, quos benignitate flexisset citius. Ita qua ratione maxime sibi pro­fici posse speravit, ea in contrarium cessit. Duriores enim redditi sunt animi eorum et magis ad compositionem difficiles, qui si ab armis maiestas vestra serenissimi domini mei exemplo abstinuisset, minus nunc esset negotii in iis, quae cupit obtinendis. Nunc armorum hoc strepitu mhil effecit aliud maiestas vestra, quam quod in summam omnia difficultatem adduxit, ut non facile ratio inveniri possit, qua explicari possint, quae sunt ita misere tot nodis implicata. Quod si celasset tamen aliquamdiu maiestas vestra eam, quam serenissimi principis mei voluntatem ad eam detuli, facilior fuisset et expeditior rei bene gerendae et ex ea sententia conficiendae ratio nvmc, posteaquam pervulgatum est opera maiestatis vestrae serenissimum principem meum nihil in regno Hungariae ambire, si salva sit dos et contrados serenissimae filiae, si nepotulo pacta serventur, eo contentum fore, caetera omnia maiestati vestrae facile concedere. Videt maiestas vestra, quot et quantae sint ex eo difficultates secutae, qui fuerunt alieniore animo a maiestate vestra. Ii quod futurum, serenissimus princeps meus augurabatur simul, ut nihil sibi esse praesidii in maiestate eius constitutum, intellexerunt, quod acceperant pluris illam facere maiestati vestrae amicitiam, quam omnia ea, quae vulgo homines maxime esse expeten­da existimant, statim ea, quae minime debebant, consilia ceperunt, eorum fidem atque auxilium implorarunt, socia cum iis arma iunxerunt, quibus ntinime confisum oporteret. Deinde vero cum viderent serenissimam dominam Hungariae reginam eodem, quo se­renissimum parentem illius esse animo, lus llli, potestatemque statuendi quod vellet, ad­emerunt, sibi usurparunt. Itaque eo nunc rem adductam videmus, ut cum ab lpsa maie­state vestra serenissima domina Hungariae regina consilium sibi dari petiisset, qua ratio­ne sui iurus effici posset, ut ea, quae vellet in gratiam maiestatis vestrae praestandi pote­statem haberet, neque consilii, neque auxilii copia ei facta sit. Est nunc, qui volet et de serenissimi principis mei candido et syncero erga maiestatem vestram animo dubitan­dum esse censeat, cum exitus ipse declararit, quam fideliter, quamque amanter maiesta­tem vestram de omnibus iis admonuerit, quae nunc ita evenisse oculis suis cernit. Quo magis etiam miratur serenissimus princeps meus, quod eiusmodi maiestas vestra prote­stationibus utitur, quae abhorrere videntur ab isto tam arcto necessiradinis vinculo, quo serenissimo principi maiestas vestra est copulata. Quid enim praetemissum est aut a se-' renissimo domino meo, aut a seremssima filia eius, quod ad tuendam et conservandam serenissimae maiestatis vestrae amicitiam pertineret? Num illi voluntas, num studium, num alacritas defuit unquam, aut deest etiamnum ea omnia praestandi, quae ex pacto maiestas vestra postulavit? Quominus autem posset, quod ex animo cupiebat, per quem alium stetit, quod per maiestatem vestram quae armorum, castrorum, exercitus sui ter­rore in eas, in quibus nunc est, angustias coniecit. Quare desinat maiestas vestra prote­stationibus uti, sed quemadmodum effecit, ut serenissima domina Hungariae regina minus nunc liberas habeat cogitationum suorum voluntates, ita consilio suo atque auxi­lio eam adiuvare dignetur, ut sui tandem iuris esse queat. Id, quod ubi fuerit effectum, tum demum si non erit iuxta pacta maiestati vestrae satisfactum, protestationum hoc genere utatur, licebit. Non sola est maiestas vestra, ad quam ea deferuntur, quae suspici­oni locum dare queant et serenissimo principi meo sunt, quae suspicionem facare pos-

Next

/
Thumbnails
Contents