Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
sint cunctatione ista et mora in pactis praestandis, non agi aliud, quam ut si prosperi sint rerum sucessus, praetextus inveniatur aliquis, quo non fiet ea praestari necesse. Sed non ita facile tamen in animum inducit serenissimus princeps meus suspicionibus his credere, quod leges amicidae tn eo violari putat, si temere quis de amico aliquid suspicetur. Rogat itaque serenissimus princeps meus serenissimam maiestatem vestram, ut quo illum erga se animo esse videt, eodem vicissim erga maiestatem eius esse velit, neque vel ipsa aliquid ex se suspicetur indignum maiestati eius aut filiae eius, vel delationibus aliquorum aures suas accomodet, si qui sint eiusmodi, ut quo sunt inter se animo maiestates vestrae, ferre non possint. Nunquam faciet maiestas domini mei, ut ullam det occasionem disiungendae amicitiae, quae illi cum maiestate vestra vetus intercedit, ut vestra quoque maiestas pari cura et diligentia conservandam eam curet, etiam atque etiam hortatur. Id quod ita demum factum a maiestate vestra existimabit, si protestationum hoc genere deinceps amphus usa non fuerit. Satius multo facturam fuisse censet maiestatem vestram serenissimus princeps meus, si quos praeter omnem necessitatem in alendum exercitum maiestas vestra sumptus facit, ex hs partem ahquam ad conditiones potius, quas obtuht serenissima domina Hungariae regina, adiecisset et concordia facihus coire potuisset, et fuisset id ea coniunctione dignius, quae est inter vestram et serenissimi domim mei maiestatem. Nunc si quas facit impensas maiestas vestra, hs gravari se putat, eandem causam esse existimet serenissimae dominae Hungariae reginae, quae et ipsa contra animi sui sententiam non parvam pecuniam, dum pacta sibi praestari expectat, erogare cogitur, cum tamen ipsa scribendorum mihtum et exercitus faciench nuhum maiestati vestrae occasionem praebuerit. Quae quod postulata serenissimo principe meo, ut cohortetur serenissimam fiham suam, ne incerta pro certis ehgat, neve fihi nomine ad Hungariae regnum adspiret, dedit mihi ad eam hac ipsa de re maiestas eius mandata, etsi non videt, quid necesse sit currentem, quod aiunt, incitare, sed quod persuaderi ilh cupit maiestas vestra, ut re ipsa declaret se ahenam esse ab eorum, qui Budae sunt regni Hungariae senatorum consihis, utque ea, quae contra pacta fieri ab tlhs videntur, se invita et nolente testatum faciat, potuissent haec ita, ut vult maiestas vestra confici, si non utraque a parte sumpta arma essent, nunc quam mtum sit serenissimae reginae eorum animos offendere, in quorum esse potestate videtur, facile pro sua prudentia maiestas vestra perspicere potest. Quamquam minus ab ilhs serenissimae fihae suae metuit maiestas domim mei, sed potentissimum Turcarum caesarem ne sebi inimucum capiat, id vero non mediocriter pertimescit. Videt omnes Christianos reges et principes cum summo studio sibi concihatum habere velle, nohet irritatum per se, quem totus formidat orbis. Atque haec est causa, quamobrem animi sui sententiam Budensibus consiharhs minus nunc audet aperte declarare, quod metuit, ne ad caesarem Turcarum ea postea perferrantur, quae et ipsi et regno 1psius fraudem ahquam adferre possint. Caeterum iterum atque iterum hortatur maiestatem vestram et rogat, det operam, ut omni cunctatione semota pactis satisfiat, pertentet iterum animos et serenissimae reginae, et consihariorum Budensium. Quamque quod ipsam attinet serenissimam reginam, certum est maiestatem eius ad aequas omnes et honestas conditiones descensuram, ihorum, ut sibi studia maiestas vestra adiungere queat, in quorum ipsa potestate est, in eo erit ilh summo studio elaborandum.