Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

opinionem de se, quam ut agi aliquid subdole ab eo rege maiestas vestra suspicari pos­sit, cuius integritas et candidus erga omnes ac syncerus animus testatior est orbi univer­so, quam ut nulla in maiestatem eius tam foeda suspicio cadere possit. Sed et serenissi­mam filiam suam ita natam, ita educatam esse scit, ut nihil a paterna virtute degeneravit, longeque aliter semper vixerit, quam ut hoc eam tam aspero verbo in literis maiestatis vestrae perstrictam oportuerit. Neque potest adduci serenissima maiestas domini mei de sententia maiestatis vestrae ita scriptum esse, quae proculdubio et sentit melius cum de seremssimo domino meo, tum de serenissima filia eius neque secus, quam sentit. Scribi iubet, quanquam habet alias etiam nonnullas coniecturas serenissimus princeps meus, ex quibus colligit non deesse, qui secus nescio, quid, de illius erga vestram maiestatem artimo iudicent. Vident enim, quos ntittit ad serertissimam filiam suam cubicularios, eis per praefectos exercituum serenissimae maiestatis vestrae transeundi libere potestatem non dari, quasi vero hostiti sit erga maiestatem vestram artimo serertissimus princeps meus et non eo, quo semper fuit, benevolentissimo. Itaque priusquam ad retiqua re­spondeat, rogat serenissimam maiestatem vestram serenissimus princeps meus, si fidem illius erga se, si integritatem, si in servandis promissis veritatem et constantiam perspe­ctam habet et exploratam, ne vel scribendis asperius literis, vel detinendis per exercitus sui praefectos cubiculartis indigna aliqua suspicione maiestas eius perstringi patiatur. A­tienum enim hoc foret a rautua coniunctione, quae inter vestram et illius maiestatem ar­ctissrma intercedit, neque ntinus alienum ab omni vita anteacta serertissimi domini mei, cui nulla unquam regna, nullae opes et facultates tanti fuerunt, ut illarum causa de fide alicui semel data, deque constantia sua se dimoveri passus sit, quique eo esse animo nun­quam intermisit, ut non modo facultatum, verum etiam vitae suae quam existimationis iacturam facere fuerit semper et sit paratior. Iam vero quod quaeritur maiestas vestra, cum de compositione, deque pactis ultro citroque praestandis ageretur, alium fuisse, quam sperabat rei exitum ac multum se sua esse expectatione frustratam. Videt quidem serertissimus princeps et dominus meus eas, quae latae sunt per maiestatem vestram conditiones, quae an eiusmodi fuerint, ut eis se­renissimam dominam Hungariae reginam acquiescere oportuerit, neutram in partem di­sputat. Nam quorum oculis ea subiecta fuerunt, quae offerebantur, eorum certius esse potuit iudicium. Serenissimus princeps meus cum longius absit, neque in praesentem rem venerit, statuere non potest, num fuerint conditiones istae serertissimae filiae suae accipendae? Ita sibi pesuadeat serenissima maiestas vestra de serenissimo principe meo, etsi in serenissimam dominam Hungariae reginam, fitiam suam charissimam pro animo suo erga illam paternam suavissime est effusus, non minore tamen eum m vestram quo­que maiestatem voluntatis suae inctinatione propendere, neque minus illius, quam sere­mssimae filiae suae causa velle omnia. Sed cum quemadmodum adhuc res acta sit, secum diligentius expendit, aliud perspicere non potest, quam quod quominus facta sit compo­sitio, penes maiestatem maior, quam penes serenissimam filiam suam culpa resideat. Sem­per ea fuit sententia serenissimi principis mei, ut quieta potius consitia sequeretur, utne vi et armis ius suum maiestas vestra prosequeretur, cum praesertim nullam sibi vim, nulla arma opponi videret, tiberalitate potius et clementia Hungariae sibi procerum animos conciliaret, quam ut protelaret etiam magis asperitate atiqua, secus facere maiestati ve-

Next

/
Thumbnails
Contents