Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

ambire, si salva sit dos et contrados serenissimae filiae, si nepotulo pacta serventur, eo contentum fore, caetera omnia maiestati vestrae facile concedere. Videt maiestas vestra, quot et quantae sint ex eo difficultates secutae, qui fuerunt alieniore animo a maiestate vestra. Ii quod futurum, serenissimus princeps meus augurabatur simul, ut nihil sibi esse praesidii in maiestate eius constitutum, intellexerunt, quod acceperant pluris illam facere maiestati vestrae amicitiam, quam omnia ea, quae vulgo homines maxime esse expeten­da existimant, statim ea, quae minime debebant, consitia ceperunt, eorum fidem atque auxitium implorarunt, socia cum iis arma iunxerunt, quibus minime confisum oporteret. Demde vero cum viderent serenissimam dominam Hunganae reginam eodem, quo se­renissimum parentem illius esse animo, ius illi, potestatemque statuendi quod vellet, ad­emerunt, sibi usurparunt. Itaque eo nunc rem adductam videmus, ut cum ab ipsa maie­state vestra serenissima domina Hungariae regina consilium sibi dari petiisset, qua ratio­ne sui iurus effici posset, ut ea, quae vellet in gratiam maiestatis vestrae praestandi pote­statem haberet, neque consilti, neque auxilti copia ei facta sit. Est nunc, qui volet et de serertissimi principis mei candido et syncero erga maiestatem vestram animo dubitan­dum esse censeat, cum exitus ipse declararit, quam fideliter, quamque amanter maiesta­tem vestram de omnibus tis admonuerit, quae nunc ita evenisse oculis suis cernit. Quo magis etiam miratur serenissimus princeps meus, quod eiusmodi maiestas vestra prote­stationibus utitur, quae abhorrere videntur ab isto tam arcto necessitudinis vinculo, quo serertissimo principi maiestas vestra est copulata. Quid enim praetemissum est aut a se­reitissimo domino meo, aut a serenissima filia eius, quod ad ruendam et conservandam serenissimae maiestatis vestrae amicitiam pertineret? Num illi voluntas, num studium, num alacritas defuit unquam, aut deest etiamnum ea omnia praestandi, quae ex pacto maiestas vestra postulavit? Quominus autem posset, quod ex animo cupiebat, per quem alium stetit, quod per maiestatem vestram quae armorum, castrorum, exercitus sui ter­rore in eas, in quibus nunc est, angustias coniecit Quare desinat maiestas vestra prote­stationibus uti, sed quemadmodum effecit, ut serenissima domina Hungariae regina minus nunc liberas habeat cogitationum suorum voluntates, ita consilio suo atque auxi­tio eam adiuvare dignetur, ut sui tandem iuris esse queat. Id, quod ubi fuerit effectum, tum demum si non erit iuxta pacta maiestati vestrae satisfactum, protestationum hoc genere utatur, licebit. Non sola est maiestas vestra, ad quam ea deferuntur, quae suspici­om locum dare queant et serenissimo principi meo sunt, quae suspicionem facare pos- . sint cunctatione ista et mora in pactis praestandis, non agi aliud, quam ut si prospen sint rerum sucessus, praetextus inveniatur aliquis, quo non fiet ea praestari necesse. Sed non ita facile tamen in aitimum inducit serenissimus princeps meus suspicionibus his crede­re, quod leges amicitiae in eo violari putat, si temere quis de amico aliquid suspicetur. Rogat itaque serenissimus princeps meus serenissimam maiestatem vestram, ut quo illum erga se animo esse videt, eodem vicissim erga maiestatem eius esse velit, neque vel ipsa aliquid ex se suspicetur indignum maiestati eius aut filiae eius, vel delationibus ati­quorum aures suas accomodet, si qui sint eiusmodi, ut quo sunt inter se animo maiesta­tes vestrae, ferre non possint. Nunquam faciet maiestas domini mei, ut ullam det occasi­onem disiungendae amicitiae, quae ilti cum maiestate vestra vetus intercedit, ut vestra quoque maiestas pari cura et ditigentia conservandam eam curet, etiam atque etiam hor-

Next

/
Thumbnails
Contents