Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

tatur. Id quod ita demum factum a maiestate vestra existimabit, si protestationum hoc genere deinceps amphus usa non fuerit. Satius multo facturam fuisse censet maiestatem vestram serenissimus princeps meus, si quos praeter omnem necessitatem in alendum exercitum maiestas vestra sumptus facit, ex iis partem ahquam ad conditiones potius, quas obtulit serenissima domina Hungariae regina, adiecisset et concordia facihus coire potuisset, et fuisset id ea coniunctione dignius, quae est inter vestram et serenissimi do­mini mei maiestatem. Nunc si quas facit impensas maiestas vestra, iis gravari se putat, eandem causam esse existimet serenissimae dominae Hungariae reginae, quae et ipsa contra animi sui sententiam non parvam pecuniam, dum pacta sibi praestari expectat, erogare cogitur, cum tamen ipsa scribendorum miHtum et exercitus faciendi nullum ma­iestati vestrae occasionem praebuerit. Quae quod postulata serenissimo principe meo, ut cohortetur serenissimam fiham suam, ne incerta pro certis ehgat, neve fihi nomine ad Hungariae regnum adspiret, dedit mihi ad eam hac ipsa de re maiestas eius mandata, etsi non videt, quid necesse sit cur­rentem, quod aiunt, incitare, sed quod persuaderi ilh cupit maiestas vestra, ut re ipsa de­claret se ahenam esse ab eorum, qui Budae sunt regni Hungariae senatorum consihis, utque ea, quae contra pacta fieri ab ilhs videntur, se invita et nolente testatum faciat, po­tuissent haec ita, ut vult maiestas vestra confici, si non utraque a parte sumpta arma es­sent, nunc quam tutum sit serenissimae reginae eorum animos offendere, in quorum es­se potestate videtur, facile pro sua prudentia maiestas vestra perspicere potest. Quam­quam minus ab ilhs serenissimae fihae suae metuit maiestas doniini mei, sed potentissi­mum Turcarum caesarem ne sebi lnimucum capiat, id vero non mediocriter pertimescit. Videt omnes Christianos reges et principes cum summo studio sibi concihatum habere vehe, noUet irritatum per se, quem totus formidat orbis. Atque haec est causa, quamob­rem animi sui sententiam Budensibus consiUarUs minus nunc audet aperte declarare, quod metuit, ne ad caesarem Turcarum ea postea perferrantur, quae et ipsi et regno i­psius fraudem ahquam adferre possint. Caeterum iterum atque iterum hortatur maiesta­tem vestram et rogat, det operam, ut omni cunctatione semota pactis satisfiat, pertentet iterum animos et serenissimae reginae, et consihariorum Budensium. Quamque quod ipsam attinet serenissimam reginam, certum est maiestatem eius ad aequas omnes et ho­nestas conditiones descensuram, Ulorum, ut sibi studia maiestas vestra adiungere queat, in quorum ipsa potestate est, in eo erit ilU summo studio elaborandum. Praeterea renuntiari iussit maiestati vestrae serenissimus princeps meus, quod ita, ut inter maiestatis eius et vestrae maiestatis legatos convenerat in oppido Wschovensi et a vestra, et ab iUius maiestate commissarii iudices designati convenerunt, ut controversias, quae inter finitimos erant utriusque maiestatis populos, disceptarent, quarum nonnuUas quidem terminarunt, de nonnuUis vero ad utramque maiestatem retulerunt. Postulat ita­que serenissknus princeps meus, ut rationem aUquam ineat, qua eae quoque controver­siae terrninari queant, de quibus est ad maiestatem vestram relatum. Nam qua serenissi­mus princeps meus erga maiestatem vestram est egregia voluntate, eadem vicinos inter se utriusque populos esse cuperet. Quod si longius esse profectum serenissimum dominum Romanorum regem intelle­xerit, maiestatem eius non sequetur, sed Uteras et unam descriptam instructionem abs-

Next

/
Thumbnails
Contents