Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

tem curet summo studio, ut et res suas, et thesauros serenissimi olim mariti sui secum exportare possit. Quod si non possit, praestat rerum, quam incolumitatis iacturam face­re, modo salva isthinc evadat et incolumis maiestas vestra, rei familiaris incommoda fa­cile sarcientur. Nobis non alia de re, quam de salute maiestatis vestrae vere cura est anti­quior. Hoc est consilium, quod in praesentia maiestati vestrae lmpartimur. Absumus longius, neque citto ad nos quae isthic gesta sunt, perferuntur. Maiestas vestra omnes elabendi vias quaerat atque e re nata consilium capiat, quantum nos amat, tantum sit de eo solicita, ut ex arce Budensi migrare queat. Qua in re utatur maiestas vestra etiam con­silio venerabilis Andreae Czarnkowszki scholastici, oratoris et secretarii isthic nostri, cui nos mandata dedimus, ut si est adhuc apud serenissimum dominum Romanorum re­gem, quibuscumque possit rationibus saluti maiestatis vestrae, dignitatique prospiciant, sin autem alibi est, ut primo quoque tempore ad maiestates eius redeat, neque prius inde discedat, quam iussus per nos fuerit. Ad eum itaque maiestas vestra scribet atque ilhus opera in iis, quae confici volet, apud serenissimum dominum Romanorum regem ute­tur. Interea nos hic de alio quopiam dehberabimus, quem si res ita postularet, ad maie­statem vestram mittamus. Scripsimus et ad consiharios maiestatis vestrae, ut ei auxiho sint, quo possit tutum ahquem in locum isthinc migrare. Earum htterarum exemplum maiestati vestrae mittimus, cuius etiam arbitrio permittimus, veht nec ne htteras ilhs red­dere. Quod si non reddere maiestatis vestrae dehberatum fuerit, mittimus htteras fidei, in quibus nulhus certi hominis nomen est perscriptum, eas curabit, per quem volet ma­iestas vestra reddendas et quae visa fuerint ex re ilhus per eum, qui reddiderit mandata nostro nomine exponi iubebit. Has autem htteras nostras si ita visum erit maiestati ve­strae, legat ilhs, [quibus] hcebit, sed cavebit tamen, ne in manus cuiusque perveniant, sed lectas ilhco conscindet. Utetur his in rebus iudicio suo ac tutiora, quae fuerint, con­siha sequetur. Quam bene valere optamus. Datum Vilnae, XXV. mensis Decembris, an­no Domini M-o D-o XL. 187. [1540. december 25. Vilna.] Zsigmond kirdly levele Petrovics Peterhe^ Tbrdk Bd/intho^ es Frdter Gybrgyhb^ amelyben keri oket /ednya es unokdja vede/mere. LL IX. kbtet, 60a—61b.fol. Petro Petrovicz, Turek Balyn et episcopo Varadiensi Spectabiles et magnifici, ac reverende in Christo pater, sincere nobis dilecti! Accepimus adventare iam nunctios, qui ad potentissimum Turcarum caesarem missi erant. Quod si paccata omnia attulerunt, gaudemus. Sed nihilo minus animi vehementer discruciamur, quod serenissimam dominam Hungariae reginam, fiham nostram charissi­mam unacum infante fiho, nepote nostro inter armorum strepitus isthic versari intelhgi­mus. Pro paterno amore erga illam nostro non possumus de maiestate ilhus non esse vehementer non sohciti ac aequm esse existimamus, ut et sexui, et aetati provideatur, ut extra telorum iactum esse queant. Quid enim imbecilh foemine, quid infanti puero cum armis commune? Non dubitamus, quin quae fiunt a sinceritatibus vestris, ea fiant opti-

Next

/
Thumbnails
Contents