Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

mis animis. Habemus enim fidem earum ita perspectam, ut in dubium nobis venire ne­que possit, neque debeat. Sed cum ex nobis prognata sit seremssima filra nostra, nemo maiore de illa, quam nos cura adficitur et soHcimdine. Res est soliciti plena timoris amor. Rogamus sinceritates vestras et summo studio hortamur, ut nos cura ista animi nostri levatos ac in unum consilia sua conferant, quo possit serenissima filia nostra una cum infante filio suo, nepote nostro, rebusque et suis, et illius omnibus tutum in locum ali­quem commigrare. Tutior autem nostro iudicio non est alius, quam Cassovia, quae cum et ab armorum strepitu remotior et regno nostro vicinior, videtur nobis commodius ibi, quam alibi esse posse. Interea temporis transigetur aliquid cum serenissimo dommo Ro­manorum rege, quod sit e re, dignitateque serenissimae filiae nostrae et infantis filii eius, neque minor ea in re vestrarum sinceritatum ratio habebitur. Quae ut antea erga serenis­simum regem suum, ita nunc erga infantem filium eius praestantem fidem suam, studi­um et observantiam multum probaverunt. Quae si hoc nostrae voluntati dederint, ut cum omni comitatu suo serenissimam filiam nostram Cassoviam deducant, magnam a­pud nos officio hoc suo gratiam inibunt. Nam ut ruhil ei a circumsedentibus periculi im­pendeat, veremur tamen ne se moerore conficiat, luctuque suo et animi angore morbum sibi aliquem accersat. Quidquid autem ad eam esset (quod absit) mcommodi perventu­rum, quem iustius accusare possemus, quam sinceritates vestras, quae culpa vaccare non possent, si per eas staret, quo minus incolumitati, commoditatique suae serenissima filia nostra consulere posset. Etiam atque etiam hortamur sinceritates vestras, quanti nos fa­ciunt, tantum dent operam, ut inter armorum strepitum serenissima filia nostra ne diuti­us versetur. Ad favorem nostrum et gratiam sinceritatibus vestris demerendam nihil ma­gis poterit pertinere, quam si primo quoque tempore isthuic eam eduxerint et in locum aliquem tutiorem deduxerint. Quod sinceritatibus vestris curae futurum pro ea fide, stu­dio et observantia, qua sunt erga nos et erga serenissimam filiam nostram ac infantem filium eius, nepotem nostrum firmiter persuasum habemus, ac gratos nos et memores huius smceritatum vestrarum officii fore pollicemur. Quas bene valere optamus. Datum, ut supra. 188. [1540. december 25. Vilna.] Zsigmond kirdly levele Verbbc^y Istvdnhot^ amelyben keri, hogy kiilbnbs gondotforditson at^ ostromlott Buddn a kirdlyne vedelmere. LL IX. kbtet, 61b—62b.foL Stephano a Werbewcz Spectabilis et magnifice, syncere nobis dilecte! Gratulamur sinceritati tuae rechtum incolumem a Turcarum caesare, cui si ex animi sententia ceciderunt isthic omnia, gaudemus. Caeterum cum una fuerit ex iis sinceritas tua, qui serenissimam filiam nostram serenissimo olim domino Joanni Hungariae regi in matrimonium dari postularunt et ad serenissimum sponsum maiestatem eius deduxe­runt, omniaque nobis fausta ac foelicia praecati ac fidem, studium et observantiam su­am erga serenissimam filiam nostram prolixe sunt polliciti, iure hoc ab illa postulare vi-

Next

/
Thumbnails
Contents