Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

10. [1526. oktober23. utdn.f Zsigmond lengyel kirdly vd/as^a Ferdindnd kdvetenek, amelyben tdjeko^tatja, hogy kovete litjdn bu^ditotta a magyarokat a kirdlyvdlas^tdsban valo egysegre. LL. V. kotet, 376a—377b.fol. esXXII. kdtet, 479b—480b. fol Responsum oratori principis Ferdinandi Persuasum habet sacra maiestas regia serenissimam principem Ferdinandum dolere atque angi ex tam miserabili interitu serenissimi olim domini Ludovici, Ungariae et Bo­hemiae regis non solum propter mutuam necessitudinem, sed etiam quia casus lllius maiestatis ingentem iacturam et periculum attulit universae reipublicae Christianae, quod quidem periculum quo vicinius est, eo magis est omnibus in commune metuen­dum. Sed quia Divinae Maiestati placuit et nostra demerita exigunt, ut universa Christi­anitas hoc vulnus et flagelluni sustineat, ferenda est Eius voluntas, cui nemo resistere potest, aequo et infracto animo, curandumque, ut placato Dei furore nihil, quod ad communem salutem tuendam restat, praetermittatur. Maiestas sua regia licet accepto hoc tristissimo nunctio incredibili dolore hactenus detineatur, quodcumque tamen ab illa praestari potuit in eo casu insperato, ut haec re­gna salva et defensa manerent, nihil operae et diligentiae suae ommisit, quod etiam ut serenissimus princeps Ferdinandus faciat et cum caesaream maiestatem, tum alios prin­cipes Christianos ad hoc commune incendium extinguendum hortari et monere velit, maiestas sua et suadet, et rogat. Quod autem illius seremtas a maiestate sua postulat, ut sibi consilio et auxilio ades­set ad regna ista Ungariae et Bohemiae consequenda, maiestas sua favit semper ex ani­mo cum caesareo maiestati, tum ipsi serenissimo principi Ferdinando ita, ut debet omnem accessionem et prosperitatem, ut utrique maiestati satis compertum esse potest. Et nunc maiestas sua intellecta electione illius serenitatis in regem Bohemiae, magnam coepit voluptatem et illius maiestati ex animo gratulatur. Speratque, quod successu isto, reliqua lllius serenitati pro voto succedent atque ita cum illius serenitas consilium a ma­iestate sua optat, id consulit et suadet maiestas sua, ut eius serenitas adnitatur, quo re­gnicolae Ungariae unanimi voto et sententia regem eligerent et scissio modis omnibus evitetur, ne ad externam calamitatem hacc quoque domestica non minus noxia accede­ret, quem casum maiestas sua vehementer timens optat, ut serenissimus princeps Fer­dinandus citra ullum tumultum et seditionem rem agat ac ea causa mittit illuc eius maie­stas oratores suos ad postulata illorum dominorum et regnicolarum, ut cum nunc pax et concordia intestina sit potissimum necessaria, modis omnibus curarent, quo unammis votis regem eligerent et quae salutis sunt, amplecterentur. Qua in re et in omnibus aliis, quidquid maiestas sua in modernis angustiis et difficultatibus favoris et adiumenti prae­stare poterit illius serenitati citra incommodum dignitatis suae et iacturam reipublicae, regni et dominiorum suorum, cui astricta est, hoc semper est quam libentissime factura. A csch rcndck cx.cn a napon valasztottak Fcrdinandot Csehorsx.ag kiralyava.

Next

/
Thumbnails
Contents