Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

11. [1526.] oktbber 31. Krakkb. Zsigmond kirdly ievele S^apolyai Jdnosho^ amelyben kifeje^i s^dndekdt, hogy elkiildi kbveteit a fehervdri ors^dggyulesre, bdr tart attbl, hogy e%ek nem ernek oda idoben. LL V. kbtet, 354b.fol. Acta Tomiciana, VIII. kbtet, CXCIC. s%. 257. p. Waywodae Transilvaniae Spectabilis et magnifice domine, affinis noster charissime! Hodie primum redditae sunt literae suae maiestatis, quibus nobis conventum nuper in oppido Thokay habitum, simul et singularem animi sui erga nos propensionem decla­rat. Nos imprimis agimus illi gratias non vulgares, ut quod ea tam sollicite agit, quae sa­luti patriae suae et honori nostro conducere intelligit. Fuit haec nostra semper de illa fi­ducia et mittemus quidem citra moram ad ipsum conventum Albensem oratores no­stros non gravatim, verum quia terminus est iam admodum propinquus, haud scimus, an ita per tempus, ut res postulat, venire illuc potent. Tua tamen maiestas curare interim non praetermittat id, quicquid communibus rebus et dignitati nostrae expedire intelligit. Et feliciter valeat. Datum Cracoviae, feria quarta in vigilia Omnium Sanctorum, etc. 12. [1526.] oktbber 31. Krakkb. Zsigmond kirdly ket, egys^erre kelt levele Magyarors^dgfb­uraiho^ amelyek kb^iil a% egyikben meg nem tudja, kit kiild kbvetsegbe a fehervdri ors^dggyulesre, de a mdsikban mdr megneve^i a kbveteket. LL V. kbtet, 355a—355b.fol. Acta Tomiciana, VIII. kbtet, CC. es CCI. s%. 257—258. p. Praelatis et baronibus, Hbensque civitatibus in Transilvania congregatis Sigismundus. Reverendissimi in Christo patres et magnifici, generosi, egregii, nobiles et famati, nobis sincere dilecti! Accepimus Hteras vestrarum dominationum, quibus nobis conventum suum, quem ad consulendum saluti patriae suae nuper in oppido Thokay habuerunt, declarant et cum considerent se absque rege et directore suo nihil certi aut solidi agredi aut constitu­ere posse, indixerint conventum generalem regni pro festo Sancti Emerici ducis et con­fessoris in Alba Regali, postulantes a nobis, ut ad illum oratores nostros mitteremus. Fuerunt nobis istae literae vestrarum dominationum in his modernis turbatissimis tem­poribus non mediocri solatio, quando intelligimus illas id agere et curare, quod in eo casu reliquum salutis et opportunum videtur. Unde speramus adiutore domino Deo et sanctissima illius Matre, vestrarumque dominationum maturo consilio regem imprimis salutarem, demde ordinem necessarium et postremo firmam et certam defensionem ad­versus tantum hostem istic adhuc constitui posse, ad quod illarum saluberrimum in­stitutum adiuvandum mittemus libentissime citra ullam moram oratores nostros, ut

Next

/
Thumbnails
Contents