Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
possit. Nobis omnino videtur, quandoquidem ex pactis Buda serenissimo domino regi debetur, ut eam relinquat ac in locum illius Trecinium sibi dari a serenissimo domino rege postulet, eoque concedat, ut iam sarisfieri pactis hinc inde incipiat. Ibi videbitur maiestas vestra tanto posse tutius et commodius commorari, quanto locus ille regno nostro est vicinior. Illud autem diligenter observet maiestas vestra, cum erit ei Buda migrandum, ut ne ulla ratione illustrissimum filium suum a se divelli patiatur, verum et illum, et omnes si fieri tuto poterit, thesauros serenissimi coniugis olim sui una accipiat, Trenchiiumque vel ad quampiam aham arce, quae tutior videbitur, perferendos curet. Quod si Trancinium non daretur, iam nos, qui et diu Hungariam non vidimus et locorum commoditates post eam praesertim regni depopulationem et vastitatem non habemus exploratas, ubi potissimum se conferre debeat maiestas vestra, id ilhus arbitrio committimus, quae cum eorum, quibus fidit, consiho deligere poterit, vel Tocay, vel aliquod ahud castrum, ubi commode subsistere queat interim, dum nos rehqua cum serenissimo domino Romanorum rege, quae ex tractatibus debentur, constituemus. Constituere tamen quia nihil possumus sine voluntate et assensione maiestatis vestrae, iUam hortamur, ut nobis suggerat, quid deinceps pro se utihter agere possimus? Faciemus enim omnia libenter, quae ad maiestatis vestrae dignitatem et commodum pertinere videbuntur. Haec est consilii nostri summa, quod sibi maiestas vestra dari a nobis postulavit. Porro scripsimus ipsi ad serenissimum dominum Romanorum regem, de humanitate, quam ostendit maiestati vestrae, gratias egimus, ut eodem in illam animo esse pergeret, rogavimus atque iUud una contendimus, cum cesserit maiestas vestra Buda, ut iUi iuxta pacta Trencinii possessionem dari iubeat, quod maiestatem eius facturam non dubitamus. Interea maiestas vestra bono fit animo, nos ilh nuUa prorsus in re sumus defuturi, neque ullum amantissimi patris officium praetermissuri. Quam bene valere et fehcem esse optamus. Datum Vilnae, paenultima Octobris, anno, quo supra. 176. [1540. november 9. kbriil.f* Ferdindnd vdias^a Andr^ej C^arnkowski kbvetnek Zsigmond kirdly leveiere, ameiy vdlas^ban feisorolja indokait, bogy miert neki keiiMagyarors^dgon uraikodnia. 19 LL X. kbtet, 22a—32b.fol. A datalas indoka, hogy ckkor kelt Andtzej Czarnkowski kovet levele, amelybcn clkuldte Ferdinand ezen, valamint kovetkezo valaszat Zsigmond kiralynak. Jollehet a cim mast mond, szintc az egesz valasz Ferdinand Magyarorszaggal kapcsolatos torekveseirol szamol be es csak az elejen, illetve a vegen ter ki az erctnckek visszaszoritasanak, illctve Bona kiralyne oroksegcnek a kerdcserc — ezt a ket rovid bckczdcst clhagytuk.