Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Serenissima princeps et domina, soror et affninis nostra charissima! Quamvis significavit iam nobis maiestas vestra per suum nunctium casum et interi­tum serenissimi coniugis sui et nepotis nostri desideratissimi, tamen quia post adventum huc nostrum non cessant varii rumores de illius maiestatis vita, et quidem in dies magis invalescere, et ut audimus, maiestas vestra mittere dignata est Cetrzicz 2 ad eum locum, in quo eius maiestatem lapsam et extinctam referebat, perquisitum, an eius relatio vera esset, nec ne, quando alii constanter id negarent, mittimus hunc nunctium ad invisen­dam maiestatem vestram, simul ac ut de his, quae istic aguntur, certiores reddamur, plu­rimumque rogamus maiestatem vestram, ut tam de vita ipsius serenissimi nepotis nostri, quam etiam de rebus hostilibus et statu praesenti istius regni Ungariae nobis significare, nobisque certum documentum, quid tandem indubie credere debemus, praestare digne­tur, nam et ista, quae illius maiestati iam paravimus, distulimus exolvere huiusmodi ru­moribus de incolumitate ipsius, quod omnipotens Deus ita faxit, permoti. Valeat quam felicissime maiestas vestra et nos diligat. Datum. 7. [1526. s^eptember.] Zsigmond kirdly levele Brodarics Istvdnho^ amelyben keri, hogy tdje­ko^tassa ot a magyarors^dgi esemenyekrol, mert kuldnfele hirek erke^nek onnet e's neki csak benne van bi^alma. LL V. kotet, 345b—346a.fol. Domino Broderico Reverendissime in Christo pater, sincere nobis dilecte! Audientes vestram paternitatem ex tam ingenti naufragio serenissimi nepotis nostri et istius regni Ungariae salvam utcunque evasisse, cepimus non mediocrem voluptatem in tanto dolore, quo tenemur, quod utique paternitas vestra incolumis sit, cuius in nos fidem et observantiam habemus compertissimam, et proinde rogamus illam, describere nobis non gravetur, quid certi istic sit cum de salute ipsius serenissimi nepotis nostri, tum etiam de rebus hostilibus et statu istius regni Ungariae, nam varii rumores huc quottidie ad nos deferri solent. Sitque eius erga nos propensionis et observantiae, qua consuevit, et bene valeat. 8. 1526. s^eptember 17. Varso. Zsigmond kirdly elutasito vdlasi^a a kalocsaiprepostnak, aki Ferdindnd es Bdthory Istvdn nddor kepviseleteben e^ek Ma^ows^et illeto igenyeirol tdrgyalt. LL V. kbtet, 364a—365b.fol. Czettrit/'. Ulrich kiralyi kamaras.

Next

/
Thumbnails
Contents