Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Responsum datum domino praeposito Colocensi, oratori serenissimi domini regis Ungariae et nunctiis domini Stefani Bathor, palatini regni Ungariae, Varschoviae, die sancti Lamperti, anno Domini M. D. XX. VI. Sacra maiestas regia, reverendissime domine, iam alias vestrae dominationi et nunctiis spectabilis et magnifici domini palatini Ungariae declarari fecit hunc ducatum Masoviae devolutum esse iure feudi ad maiestatem suam regiam. Et proinde quod ad bona immobilia attinet, nihil iuris habent, neque habuerunt unquam ambae illustres dominae Zophia 3 et Anna, duces Masoviae, eaque maiestas sua dimittere vel aliter de illis disponere, quam ius suum et regni sui postulat, neque aequum sibi putat, nec satis integrum. Similiter et bona, seu summa pecuniae dotalitii, quia domini duces defuncti nihil sororibus suis tenebantur, quam provisionem decentem antequam nuptui traderentur, dotem vero nubentibus pro sorte patnmonii et matrimonii, et maiestas sua in locum et ius ipsorum ducum, fratrum earum successit, nihil debetur iuste a maiestate sua illustri dominae Zophiae, quam residuum dotis pro bonis paternis et maternis, quod quidem residuum citra controversiam exolvetur, quando iuxta contractum mittentur huc binae literae, alterae donationis propter nuptias per dominum palatinum factae, alterae vero recognitionis dominae ducis Zophiae, quod sibi sit de bonis tam paternis, quam etiam maternis satisfactum et quod illis renunctiet, ut literae contractus ipsius solenmter, medio oratorum regiorum facti, abunde declarant. De rebus mobilibus quia maiestas sua nihil iure disponere potest, non vult etiam se ad lllas intromittere, verum illustris dux Anna, cui cesserunt, respondebit de illis exactius sorori suae, dominae Zophiae et maiestas sua operam faciet, ne quam iniuriam hac in re ipsa domina Zophia sustineat. Quod vero ad provisionem attinet, maiestas sua quod huic virgini mnuptae debuit, fecit non gravatim consignare illi dignata est bona quaedam pro victu et statu eius decenti tantisper, donec in matrimonium fuerit collocata et tum demum dos illi duntaxat veniet et bona ad maiestatem regiam omnia redibunt. Quare similem provisionem illustri dominae Zophiae nuptae et dotatae maiestas sua facere neque iure tenetur, neque Deo propitio opus putat, quamvis enim ingens sit casus iste, qui nunc regno Hungariae accidit, insolitus tamen non est cum regnis aliis, tum ipsi sacrae coronae Ungariae, quam tamen hactenus dominus Deus servavit incolumem et in posterum pro clementia sua servabit. Quantum autem dolorem conceperit maiestas sua ex tam infelici eventu serenissimi nepotis sui et ipsius regm Ungariae, facilius est cuique existimare, quam quisquis exprimere possit. Verum quia ista est rerum humanarum conditio, quas Ille sursum ac deorsum rotat, cuius voluntati nemo resistere, neque Illum repraehendere potest, vestra dominatio primum serenissimum regem suum, si incolumis, quod dominus Deus faxit, evasit, sin minus, illos dominos, qui reliqui sunt, nomine maiestatis suae roget et hortetur, ut hanc suam tempestatem et procellam aequo et infracto animo ferant, et quod communis omnium salus exposcit, pro sua fide et pruIII. Konrad mazowszci hcrccg es Anna Radziwillowna lanya, Bathory Istvan nador fclcscgc.