Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

futuri in causa serenissirnae filiae et nepotis nostri, quam fuimus in causa defuncti regis, quem et ipsum filii semper loco habebamus. Quo magis etiam nobis molestum illud ac­cidit, quod scribit paternitas vestra, ut videamus, quid de nobis dicatur, cuius filiam quotus­quisque credet haec facere sine regis patris et consilio, et assensu. Nos vero ita nos sem­per gessisse videmur, ut nihil dici de nobis possit, quod sit Christiano regi indignum. Se­cus qui si dicat aut dixerit, is de sua potius existimatione, quam de nostra detrahet. Qua­re iis est radicibus fundata, firmataque nullius ut calumniis aliquid de ea imminui possit, tantum abest, ut nos consilium aut assensum nostrum ad accessendos Turcas praebueri­mus, ut ne serenissimam quidem filiam nostram, quae non degeneravit quicquam a vir­tute, religioneque paterna, ad eam rem unquam consensisse certo sciamus. De qua ne scivisse quidem, eam quicque etiam sponsionem facere dubitaturi non simus. Quare ni­hil est, quod vereatur paternitas vestra: sumus nos semper officii nostri, sumus professi­onis nostrae memores futuri. Itaque quoque videat paternitas vestra, ut quae sunt officii sui, quae sunt professionis suae, ea facit. Nihil est, quod magis ad eam pertineat, quam adesse viduae, non deserere pupillum, odia mitigare, dissidentes procerum animos in gratiam et concordiam reducere. Sic futurum est, ut nemo ad Turcarum auxilia confugi­at. Vestra vero paternitas ista sua et de patria optime merebitur et non mediocrem apud homines laudem, apud Deum gratiam inibit, et nostrum sibi favorem tantum demerebi­tur, ut cogitaturi semper simus, quemadmodum nos gratos et memores officiorum eius praestare possimus. Bene et feliciter valere paternitatem vestram [cupimus]. Vilnae, XXIV. Octobris, M. D. XL-mo. 174. 1540. oktbber 30. Vilna, Zsigmond ktrdiy ievele Frdter Gybrgyhb^ ameiyben keri, hogy gondoskodjek I^abella bi^tonsdgdrbl. LL IX. kbtet, 32b—33b.foL Episcopo Varadiensi Reverende in Christo pater, sincere nobis dilecte! Ex litteris serenissimae filiae nostrae facti sumus certiores, quod miserit hoc tempo­re quibusdam de rebus oratorem suum ad serenissimum dominum Romanorum regem, quod maiestatem eius cum de aliorum Hungariae regni procerum, tum in primis de ve­strae paternitatis consilio, scientiaque fecisse nobis persuademus. Interim autem dum orator hic est apud serenissimum dominum Romanorum regem, ingentem exercitum conflatum esse a maiestate eius accepimus, qui recta Budam contendat, neque procul abesse Turcarum copias, qui et ipsi procul dubio non alium locum, quam Budam pe­tunt. Ita videmus serenissimam filiam nostram ingenti in periculo futuram, si Budae sit illi in ista et Germanorum, et Turcarum obsidione commorandam. Quamobrem visum est nobis, ut alio migret. Quem autem in locum sit ei migrandum, etsi nostram sententi­am maiestati eius scnpsimus, tamen et vestrae paternitatis, et aliorum regni procerum consilio utetur. Illud modo a paternitate vestra postulamus, ut qua fuit fide erga serenis­simum dominum Joannem Hungariae regem, eandem et coniugi eius, et filio praestet ac

Next

/
Thumbnails
Contents