Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

simo Hungariae regno plurimum labefactatae vel potius convulsae esse videntur succur­rendi. Huius regni tuendi et conservandi causa, cui nihil potest a regno serenissimi princi­pis et domini mei separatim accidere, huc potissimum ad serenissimam maiestatem ve­stram missus sum. Accidit enim proximis superionbus diebus, ut cui nos omnes nostra­que debentur, mortem oppetierit serenissimus dominus Joannes Hungariae rex. Ex qua, etsi privatim quoque ad serenissimum dominum meum pro ea affinitate, qua ilh fuit ar­ctissime coniunctus, ingens moeror pervenit, pubhcae tamen multo maior. Etsi enim non potuit non vehementer animo perturbari, cum extinctum esse accepisset generum suum, quem frhi in loco charum habebat, maiorem tamen ex eo dolorem hauriebat, quod nova iterum atque ea non mediocra regno Hungariae pericula impendere videbat. Sem­per eo fuit animo serenissimus rex et dominus meus, ut pubhcas rationes privatis ante­ponendas putavent,: neque quid sibi privatim, sed quid pubhcae toti Christiano orbi ex­pediret, id maxime attendendum, id sequendum esse duxerit. Hoc est enim vere regium habere in potestate motus animi, neque duci ac regi affectionibus, sed eas regere potius ac sub rationis imperium subhcere. Itaque non hac sibi modo in re imperavit serenissi­mus princeps et dominus meus, ut ne plus augeretur generi interito, quam incommodis difficultatibus, angustiis et pericuhs, in quae affhctum Hungariae regnum denuo videtur incidisse, verum etiam cum serenissimam fiham in Hungariae regno maiestas eius habe­at atque ex ea nepotem, quem fieri non potest, quin tenerrime amet, non hoc agit, ut nepotem regnantem, sed ut quoad fieri possit, terram illam potius fiorentem videat. Solent parentes non aha de re magis esse solhciti, quam ut hberos suos in amphssi­mo digmtatis gradu collocare possint. Id avi quoque tanto faciunt studiosius, quanto sunt in suos nepotes effusi suavius. At serenissimus princeps et dominus meus etsi cupit ne­potis sui rationibus pro dignitate prospectum, non hoc tamen, ut hle regnet, sed ut re­gnum Hungariae quietum sit et tranquihum, ut ne in Turcarum potestatem perveniat, contendit et elaborat. Prima cura ilh est de conservando Hungariae regno, de ornando nepote posterior. Libenter itaque concedit serenissimus rex et dominus meus maiestati vestrae ac tantum abest, ut impedire eam veht, quo minus tranquihe in Hunganae regno regnet, ut adiu­tam etiam pro virih sua cupiat. Hoc modo petit serenissima maiestas eius, ut quae dotis, quaeque antiphernae sive contradotis nomine serenissimae dominae Isabeliae, Hunga­riae reginae pardm data, partim promissa sunt, in hs ne maiestatem eius a quoquam im­pediri patiatur. Deinde ut fiho ilhus, nepoti serenissimi domini mei, ut praescriptum est, in foederum conditionibus, quae inter maiestatem vestram et serenissimum ohm Joan­nem Hungariae regem intercesserunt ita, ut prospectum veht. Hoc si praestet serenissi­ma maiestas vestra, abunde erit serenissimo domino satisfactum, cui nihil est amicitia et benevolentia maiestatis vestrae prius aut antiquius, quam auctam veht potius quibuscun­que possit honesds rationibus, quam violatam. Non de eo solhcita est serenissima ma­iestas regia, dominus meus clementissimus, quam late vel ipsa imperet, vel nepos eius, sed ut amicitia cum serenissima maiestate vestra non modo retineri, verum etiam augeri, ut Hungariae regnum hicolume possit conservari, in eo cura omnis maiestatis eius con­sumitur.

Next

/
Thumbnails
Contents