Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Poterat serenissimus princeps et dominus meus collecto exercitu in Hungariam in­vadere: non deerant vires, non studia multorum, non, qui id faciendum suaderent vel impellerent potius. Sed cum id alienum esse videret ab ea coniunctione, quae cum sere­nissima maiestate vestra summa illi intercedit, quietis consiliis uti maluit. Vestram quoque maiestatem hortatur, ut vel illus exemplo, cui vel aetas iam penden­tiam non mediocrem adferre debuit, ipsa quoque a turbulentis consiliis abstineat, nihil vi, nihil copiis et exercitu agat. Male enim responderit coacta imperia, neque quod vi partum est, stabile et diuturnum esse consuevit. Sed hoc agat potius, ut volentibus im­perare possit. Nam si castra, si exercitus, si collectam hominum manum viderint, seque armis cogi prospexerint, ut pareant serenissimae maiestati vestrae, maiore futurum est regnum in discrimine, quam fuit unquam antea. Certius enim est, quam ut dubitari pos­sit esse non paucos in Hungariae regno, quibus deliberatum sit ad Turcam prius defice­re, quam se armis cogi patiantur ad parendum serenissimae maiestati vestrae. Quare et­iam atque etiam hortatur et rogat serenissimam maiestatem vestram serenissimus rex et dominus meus, omnia ut consilio prius, quam armis experiatur ac benevolentia sibi po­tius conciliandos curet animos hominum, quam vi aliqua compellendos, ne si secus fe­cerit, quod Deus omen procul avertat, non modo calamitosum et afflictum Hungariae regnum, verum et suas, et serenissimi regis et domini mei ditiones ingens in penculum et discnmen adducat. Neque vero contentam eo esse oportet serenissimam maiestatem vestram, si summa omnium voluntate ad Hungariae regni gubernacula accesserit, nisi hoc quoque diiigen­ter caverit, ut ne sibi capiat iriimicum caesarem Turcarum, qui si fuerit per maiestatem vestram intatus, periculum est, ne et Hungariae regno non potiatur et suis ditionibus ex­cidat et serenissimum dominum meum eandem in ruinam trahat. Quare suadet serenis­simae maiestati vestrae serenissimus princeps et dominus meus, ut ne quid agat, quod sit cum orbis Christiani periculo coniunctum, ne lacessitum velit potentissimum Turca­rum caesarem, cuius viribus nequaquam hoc tempore potest resistere, quo non opinio­num magis, quam animorum inter se dissidiis certat Germania, quo ipsis etiam inter se Hungaris propter partium studia non satis convenit, quorum bona pars ne ultro Turca­rum castra sequatur, cautio est. Ita existimet serenissima maiestas vestra, quod si fuerit per eam Turcarum caesar offensus, difficile poterit regnum Hungariae acquirere, diffici­lius retinere. Meminerit serenissima maiestas vestra, cum iritasset caesarem Turcarum Sclavoniae regnum sub imperium suum subiungendo, uno id autumno totum prope in potestatem eius recidisse. Sed et serenissimus dominus imperator, serenissimae maiesta­tis vestrae frater ex erepta sibi corona et castello nono, maiorem tulit iacturam, quam ex civitatibus iis expugnatis. At serenissimus Joannes Hungariae rex nuper in Christo de­functus quoniam placatum sibi semper Turcarum caesarem habere curabat, toto eo tem­pore, quo in Hungaria regnabat, non modo nulla ei arx, nuUum oppidum per hostes Christiani nominis ereptum est, sed spes etiam fuit ostensa aUquam ei ammissam Hun­gariae regni partem restitutam iri. Quare etiam atque etiam hortatur serenissimam maie­statem vestram et rogat serenissimus rex et dominus meus, si abhorrere ab eo viderit Turcarum caesarem, ut ipsa regnet in Hungaria, tuta magis, quam quae specimen tan­tum splendoris et dignitatis habent, consUia sequatur, ne contra potentissimi UUus vo-

Next

/
Thumbnails
Contents