Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Declarabis etiam illi, qua causa te in Hungariam miserimus et cum nos duo cum serenissimo domino nepote nostro soli tantam molem Thurcorum et Thartarorum sustineamus, opusque sit iam auctus in immensum viribus ipsorum infidelium et nobis laborantibus omnium Christianorum viribus ad tantum incendium extinguendum. Hortaretur ipse dominus baro summum pontificem, ut Christianos principes inter se dissidentes quantocius uniret ac nobis oportuno subsidio adesset, alioquin brevi de re Christiana actum videbitur. Haec summatim notata, tu pro tuo ingenio ita extendes et moderaberis, prout res et dignitas nostra postulabit, eaque ages et loqueris, quae tam ad consolandum regem et dominos ipsos, quam etiam illos ad defensionem excitandos oportuna et utilia cognoveris, quae industriae tuae committimus. In reliquis vero, prout illa tempus offeret, consilio serenissimi domini nepotis nostri, ac ei et rebus eius fideliter consulentium et bene volentium insistes. Quae dicenda dominis regni Ungariae seorsum nomine regio Post dictam salutem et favorem regium declarandus ingens dolor maiestatis suae regiae, accepto infelicissimo eventu serenissimi domini nepotis sui et lllius regni Ungariae, et quam maiestas sua non solum in hoc gravissimo casu ipsius serenissimi nepotis sui, regnique illius, cui omnia bona et fausta semper semper non secus favit, quam sibi ipsi et regno suo proprio, sed etiam in imminenti ruina totius Christianitatis sit anxia et sollicita. Et proinde rogandi illi domini nomine maiestatis suae regiae, ut in tanto incendio et praecipitio regni et patnae suae non desint et domino suo, si incolumis evasit, quod dominus Deus concedat, et suae etiam ipsorum saluti consiliis et unitis viribus, quae oportuna adhuc videntur aut fieri possunt, ut si hostis ita facile exturbari non possit, saltem ne omnia occuparet, impediretur. Ubi vero ipse serenissimus rex ille hoc eventu, quod dominus Deus avertat, interiisset, cogitarent quamprimum de sufficiendo sibi tali rege, qui sufficiens esset prudentia et peritia sua, necnon auxiliis aliorum regum et principum Christianorum, ac vicinorum dominiorum regnum ipsum Hungariae tueri et ab hac calamitate liberare, qua in re et in omnibus aliis nolle maiestatem suam ipsis dominis et eorum regno omni consilio, auxilio et favore, quocunque modo possit, unquam deesse. 3. [1526. s^eptember.] Zsigmond kirdly levele Mdria kirdlyneho^ amelyben tdjeko^tatja, hogy kbvetet kiildbtt bovgaja hirekert, s keri, s^erezgen tdmogatdst fivereinel Magyarors^dg s^dmdra. LL. V. kbtet, 334a—335a.fol. Acta Tomiciana, VIII. kbtet, CLXXIII. s% 213—214. p.