Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Serenissima princeps et domina, soror et affinis nostra charissima! Accepimus infelicissimum nunctium prostratum esse cum exercitu suo per Turcos serenissimum nepotem nostrum et chanssimum coniugem maiestatis vestrae, dominum Ludovicum, Ungariae et Bohemiae regem, tantamque in eo stragem commissam, ut de salute illius maiestatis non sit satis compertum. Quo ingenti et miserabili casu accepto, non solum eius maiestatis, sed etiam universae reipublicae Christianae quanto dolore affecti simus, facihus est maiestati vestrae existimare, quam nobis exprimere, ac non du­bitantes eandem maiestatem vestram pari dolore et animo esse afflictissimo, mittimus ad illam visendam hunc nunctium nostrum, quam plurimum rogamus, meminisse velit sortis et vicissirudinis rerum humanarum, et quod huiusmodi quantumvis infelix et cala­mitosus eventus insolitus non sit tam summis, quam mfimis mortalibus, sitque haec alea humana in manu Eius, cui resistere, aut quem corrigere nemo potest, sed quicquid pla­citum est eius Divinae Maiestati, id aequo animo ferre necesse est. Et proinde sit eo animo maiestas vestra, quid tantam reginam, tantamque regnorum eius tempestatem et calamitatem decet, ut et serenissimos fratres suos ad succurrendum tantae rei Christi­anae ruinae commonefaciat et ipsa quod reliquum istic salutis esse videtur, prospicere quamprimum et exequi curet, nosque cum de vita serenissimi coniugis sui, tum etiam de rebus omnibus quam celerius poterit, certiores facere dignetur, qui vestrae maiestati et regnis eius in omnibus quaecumque oportuna fuerint et quae per nos praestari poterint, consiho et auxilio nostro non deerimus. Quae fehcissime valeat et quantum potest, do­lori et lachrymis temperet, iterum rogamus. Datum. 4. [1526. s^eptember.] Zsigmond kirdly levele S\apolyai Jdnosho^ amelyben keri, hogy a td­rbktol els^envedett vereseg utdn - melynek hire eljutott ho^d - mindent tegyen meg a^ ors^dg es a ki­rdly erdekeben. LL. V. kdtet, 335a—b.fol. Acta Tomiciana, 1711. kdtet, CLXXV. s% 214—215. p. Palatino Transilvaniae Spectabilis et magnifice domine, affinis sincere nobis dilecte! Post varios rumores, quibus nobis optima spes praebebatur de successibus serenissi­mi domini Ludovici, Ungariae et Bohemiae regis, nepotis nostri charissimi, tandem nunctiatum est nobis eius maiestatem una cum exercitu suo tantam a Turcis cladem ac­cepisse, ut de vita et salute ipsius hactenus sciri non possit. Quo acerbissimo casu non solum ems maiestatis, sed etiam universae rei Christianae accepto, ingenti dolore per­culsi sumus, et ne pessimis his successibus peiores adhuc succedant, maxime timentes, tuam magnificentiam, quae omnes istic et facultate, et rebus fortiter gestis longe prae­stat, plurimum hortamur et rogamus, ut amore domini sui et suae ipsius, patriaeque suae salutis causam curare velit, una cum aliis fidelibus subditis suae maiestatis, quo id,

Next

/
Thumbnails
Contents