Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

sima obsequia nostra, quae filiae ac nepoti maiestatis vestrae astringimur, ex animo of­ferimus. Scripseramus antea suppetiis maiestatis vestrae nobis cum primis opus esse, quibus adiuti filium maiestatis domini nostri clemendssimi in regni huius regimine con­servaremus. Ad haec maiestas vestra clementer respondit se amplius superinde delibera­turum, ne si continuo quidquam armis attentaret et alii eodem iure hoc ipsum sibi licere praetenderent. Maiestas vestra dignetur sibi de nobis persuadere nostram petitionem non eo spectasse et subsidium maiestatis intempestive et sine iusta ratione conferri po­stularemus, aut vero ut maiestas vestra inutiles, intempestivosque sumptus faceret, ve­rum quod tum fere divinabamus, nunc ipsa re de eo admonemur. Proinde ut status re­rum nostrarum agatur, maiestati vestrae apertius detegere statxiimus. Cum enim maie­stas domini nostri clementissimi adhuc vivus suo testamento unigenitum filium suum in regni haeredem constituebat, ut eum pro viribus nostris in regni regimine conservare­mus, nobis demandaverat. Nos vere, sicut bonos fideles decet, eius maiestatis ultimae voluntati obtemperare volentes neque bonis, neque sumptibus parcendo, cum capitis nostri d^scrimine totis viribus in hoc incumbemus, ut Dei auxilio filium maiestatis do­mini nostri maiestate vestra coadiuvante in regimine regni conservemus. Thurcas qui­dem, aut eorum impetum non adeo formidaremus propterea, quod domim oratores, fratres nostri lam ad felicem portam potentissimae caesareae maiestatis summo desyde­rio expectati discesserunt, firmaque fiducia speramus filium maiestatis domini nostri ad regni huius gubemamen per maiestatem caesaream constitui. Hoc ipsum a fmitimis Shan­dziakis et officialibus Thurcis comperimur, ut nisi ipsi a vicinis Germanis provocentur, quiescent, neque regnum hoc anteactis temporibus in simili tranquillitate fuisse atque lmposterum erit, ni, ut diximus, provocentur. Rex vero Ferdinandus et omnis factio eius nunc, sicut pro certo nobis renunctiatum est, dies et noctes pro contrahendis viribus circumquaque laborat, omnisque conatus eius is est, ut collectis undecumque viribus Budam obsideat et quod Deus avertet, expugnet. Hinc iam est, quod nos summopere metuimus, hincque maiestatis vestrae auxihum impensius desyderemus. Si enim Ferdi­nandus et eius factio regnum hoc invaserint, Thurca procul dubio ediverso irrumpet, sicque nos in medio conterimur, penitusque opprimemur. Quare ut extremum hoc de­vitetur periculum, tempestivo maiestatis vestrae subsidio nobis opus est. Nam si maie­stas vestra tum demum feret nobis auxilium, cum hostes intra regni viscera penetra­bunt, periculum erit in mora. Iam adversarii et potissimum hii, qui noviter factioni Ger­manicae adhaeserunt, omnia hostilia exercent, mumtiones, quasdam expugnarunt, do­mus subditorum filii maiestatis domini nostri succenderunt, multorum bona et posses­siones violenter occuparunt, plerosque depraedarunt, novas exactiones fecerunt et quod destabilius est, maiestati reginali, dominae nostrae clementissimae ausi sunt nunctiare, ut nisi quandam munitiunculam demoliri faceret, adhaerentia bona, quae iam ab initio sa­cram regni coronam concernunt, pro se ipsis occuparent, in summa igne, ferroque omnia devastare instituerunt. Quorum insultus nisi vires Germanicae nobis imminerent, repri­mere possemus. Si vero Germani incurrerint, nos succumbemus forsan et sic Thurcae haudquamque quiescent, fietque nisi maiestas vestra nobis in tempore succurrat, ut fili­us maiestatis domini nostri cum sua genitrice charissima (Deus avertere dignetur), nos­que insimul pereamus, inter Thurcam enim et Germanos interpositi compnmemur.

Next

/
Thumbnails
Contents