Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Transumptum litterarum Romanorum regis serenissimae dominae Isabellae reginae Hungariae missarum Ferdinandus Divina favente clementia Romanorum, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, etc. rex, infans Hispaniarum, archidux Austriae, dux Burgundiae, etc. marchio Moraviae, etc. comes Tyrolis, etc. serenissimae principi dominae Isabellae reginae Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. viduae, affini nostrae charissimae salutem et benevolentiae nostrae affectum. Arbitramur serenitatem vestram iam satis superque intellexisse tum ex oratoris no­stri ad se missi sermone, tum etiam per litteras nostras in hoc peculiariter ad serenissi­mam maiestatem vestram a nobis scriptas, quo animo erga serenitatem vestram affecti simus, quamque benigniter nos iam inde a morte serenissimi regis Joannis, coniugis sui obtulerimus, paratos scilicet esse ad omnia tumque quae nobis vigore tractatus pacis cum eodem serenissimo quondam rege Joanne, etc. initae facienda incumberent, tum­que serenitatem vestram et prolem suam iuxta memoratae pacis tractatus directe con­cernerent. Deinde quum nihil magis m votis haberemus, quam ut regni nostri actualem possessionem pacifice, sineque strepitu armorum consequi possemus et in eum sane effectum serenitatem vestram iterum atque iterum hortati sumus, ut quantum in se es­set, curare et adniti vellet, quatinus impedimento sublato pro iure nostro et in vim prae­fatorum tractatuum ad dicti regni Hungariae possessionem perveniremus, ne de secus praeter spem et expectationem nostram fieret, cogeremur, licet inviti, ius illud nostrum armorum via bellique sumptibus ac viribus persequi. Quod quidem omne maxime evita­re, praecavereque cuperemus. Admonuimus praeterea eandem serenitatem vestram, ne commissum vellet, quin nobis adoptata, postulationesque nostras quantocius resolutum responsum daret, quod in hunc usque diem a serenitate sua obtinuere non pomerimus, esseque penes se quosdam homines ad patriae suae perniciem natos videamus, qui tum otii et tranquilhtatis quasi inimici, tum pacti promissionisque obliti nobis in potiundo iu­re nostro negotium facessere, incertisque et suspectis consiliis adversus lnitos pacis tra­ctatus et contra omnia iura tam divina, quam humana nos in successione adeptioneque praefati regni nostri violenter impedire statuerint. Necessario profecto impellimur su­sceptam expeditionem nostram prosequi. Quare serenitatem vestram latere nolumus nos magnifico Leonardo baroni a Welsch, etc. generali capitaneo nostro mandata dedis­se, ut cum exercitu nostro progrediatur, recteque Budam versus tendat, omniaque moli­ri, tentareque aggrediatur, quae ad recuperationem regni istius nostri conferre, necessa­riaque esse videantur, praesertim cum non desint antedicti adversani, qui sese nobis, iu­stissimisque conationibus nostris opponendo civitatem nostram ac sedem regalem Buda praesidiis firmare, eoque quascumque possunt, gentes adducere audent, idque non alio, ut accepimus, consilio, quam ut pro eorum summa obstinatia, pervicaciaque impedi­mento nobis sint, quo minus legittima regni possessione potiamur, sicque miserum et alioqui satis afflictum regnum, accersitis Turcorum auxiliis, extremis calamitatibus obru­ant. Quae cum ita sint, praetemittere in praesentiarum noluimus, quin serenitatem ve­stram, de qua paterna cura gerere omnino statuimus, pro mutuo sanguinis nexu, quo conglutinati sumus, affectuose, peramanterque praemoneamus, ut quoniam rogatos nos

Next

/
Thumbnails
Contents