Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
tissime incolumem esse et felicem optamus. Datum Vilnae, decimaseptima mensis Augusti, anno Domini M-o D-o XXXX-o. 152. [1540. augus^tus 17.] Vilna. Zsigmond kirdly levele F'erdindndbo^ amelyben menlevelet ker kovete, Piotr Kmita s^dmdra es egyben keri, ne engedje bveinek, hogy I^abeiidt hdborgassdk. LL IX. kbtet, 16a—b.fol. Ferdinando Romanorum regi Serenissime princeps! Allatum est ad nos serenissimum dominum Joannem Hungariae regem, filium nostrum charissimum, fratrem confoederatum maiestatis vestrae vitam cum morte commutasse. Quo ex nunctio tanto plus doloris accepimus, quod paulo ante mortem eius natum ei filium, nobis vero nepotem intellexeramus. Non possumus itaque de serenissima filia nostra, deque nato nobis proxime nepote non anxio esse animo et solicito. Quare a maiestate vestra petimus, ut memor arctae necessitudinis, quae cum illa nobis intercedit, viduae, pupillique rationibus favere velit atque suos in Hungaria prohibeat, ne quid contra serenissimam filiam, nepotemque nostrum moliantur, quod sit a mutua coniunctione alienum, factura maiestas vestra rem Christiano rege dignam, nosque sibi plurimum hoc officio suo devinctura. Quoniam vero ntittimus in Hungariam ad consolandam serenissimam filiam nostram magnificum Petrum comitem in Wyssnicze, palatinum Cracoviensem, etc. rogamus maiestatem vestram, ut ei publicae fidei litteras, quem salvum conductum vocant, mittere velit, quod nemo ex iis, qui sunt ditionis maiestatis vestrae eum in regnum Hungariae ingredientem atque inde egredientem, et quoad res postulaverit, commorantem impedire audeat. Datum loco et anno, quo supra. 153. [1540.] augus^tus 23. Vilna. Zsigmond kirdly levele I^abeildho^ amelyben tdjeko^tatja, hogy Piotr Kmita heiyett Jan Wilamowski kamienieci piispbkbt kuldte ho^d kbvetsegbe. LL IX. kbtet, 17a—b.fol. Reginae Hungariae Serenissima princeps, filia nostra charissima! Dederamus negotium magnifico Petro comiti in Wyssnycze palatino Cracoviensi, ut consolandae atque consiliis suis adiuvandae maiestatis vestrae causa in Hungariam proficisceretur, qui cum iustas allegasset causas, quamobrem tam celeriter ad praesens provinciam hanc suscipere non possit, e vestigio alium consiliarium nostrum, reverendum in Christo patrem, dominum Joannem episcopum Camenecensem in locum eius sufficiendum curavimus. Quem isthic propediem affuturum et mandata nostra obiturum maiestas vestra dubitare non debet. Interim autem a maiestate vestra postulamus, ut ne se luctu et moerore conficiat, sed omnia moesta spe futuri boni a se depellat et ratione mo-