Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
mota munus sibi per nos iniunctum conficiat. Quam bene valere optamus. Datum Vilnae, XV-a die mensis Augusti, anno Domini Nlillesimo quingentesimo quadragesimo. Ad mandatum sacrae maiestatis regiae propnum 151. 1540. augus^tus 17. Vilna. Zsigmond kirdly ieveie Kdroiy csds^drho^ amelyben keri, hogy mersekeije Ferdindndot a Magyarorsr^ag eiieni fellepesben, illetve vegye pdrtfogdsdba I^abeiidt es fidt. LL IX. kbtet, 15a—16a.fol. Imperatori Christiano Carolo Serenissime princeps, etc. Non est nobis dubium, quin allatum iam sit ad maiestatem vestram de morte serenissimi domini Joannis Hungariae regis, cui nos ante sesquiannum serenissimam dominam Isabellam Hungariae reginam, filiam nostram charissimam in matrimonium dederamus, quae ex illo non ita pridem filiolo aucta est: ita, ut non possimus de statu serenissimae filiae, nepotisque nostri non anxio esse animo et solicito. Sed non minus nos ipsius Hungariae regni status perturbat, quod si unquam antea, nunc certe in maximo discrimine versari videtur. Quamobrem etsi movent nos privatae serenissimae filiae, nepotisque nostri rationes, non minus tamen de regni Hungariae rationibus sumus soticiti, cui prospectum ante omnia cuperemus. Neque ertim parum ex eo difficultatis et incommodi patimur, quod ex una iam parte vicinum habemus potentissimum Turcarum tyrannum, cuius vires quia perhorrescamus, inficias ire non possumus. Nollemus, ut altera quoque in parte, hoc est in Hungariae regno dominantem eum videremus atque ita, quod Deus omen obruat, undique coptis eius cincti, in maiore etiam, quam nunc vel potius in extremo periculo constituti essemus. Duo enim sunt regni nostri contra Turcas propugnacula et quasi antemuratia: Valachia, quae iam, pro dolor, in eorum potestatem, ditionemque pervenit et Hungaria, quae nullo unquam tempore, quam hoc maius in discrimen adducta fuisse videtur. Cui nos si antea summo semper studio omni ope nostra semper subvenire curavimus, multo id nunc maiore studio nobis faciendum est, cum serenissimam filiam, nepotemque eo in regno habeamus. Itaquc maiestatem vestram rogamus, quandoquidem et ipsa serenissimum fratrem habet regem Hungariae coronatum, ut providere velit, ne quid regnum id detrimenti accipiat, neve in Turcarum potestatem perveniat. Quam ad rem nos quoque nostram opem et auxilium polticemur atque pro viriti nostra contendemus, ut ne per se satis iam afflictum Hungariae regnum magis etiam Turcarum armis afftigatur. Una etiam pro officio nostro paterno maiorem in modum petimus maiestatem vestram serertissimae quoque fitiae, nepotisque nostri rationibus favere, neque eorum digrtitati deesse dignetur, quodque ipsa de suis liberis fieri vellet, si eodem essent in loco, id de nostris quoque statuat pro ea, quam apud omnes summam obtinet iustitiae et aequitatis laude. Nos vero si maiestatis vestrae hac in re favorem nobis non defuisse cognoverimus, dabimus operam, ut ad pristinum nostrum erga se studium non mediocrem cumulum accessisse inteltigat. Cui nos serenissimaeque fitiae, nepotisque nostri rationes ditigenter commendamus atque eam quam diu-