Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
non facere, seque nimium adversis in rebus affiictare quid aliud esse videtur, quam cum Deo quodam modo pugnare et illius voluntati adversari? Qui cum optimus sit, summaque prudentia praeditus, nihil nisi optime, prudentissimeque facit ac saepe qua nolumus, rationes ratiombus nostris quam optime prospicit, cum quae sint e re nostra multo ille melius, quam nos intelligat iudicia Dei abyssus multa. Semper nos in ipsius misericordia spem nostram omnem et fiduciam positam et defixam habuimus, neque nos ea unquam fefelht. Is procul dubio nec vestram maiestatem deseret, quamque recenti hoc maerore perturbavit, eam non ita multo post ingenti gaudio cumulabit. Ea est rerum humanarum vicissitudo, quarum nunquam idem est et aequabihs status: nunc tristia laetis, nunc tristibus laeta mutantur. Ac videat maiestas vestra, quam benigne cum ea egerit fons ille totius bonitatis et misericordiae: non prius marito spohatam eam voluit, quam suavissimo fiho auxisset, ut habere posset maiestas vestra amisso coniuge, in quo tamen acquiesceret, cuius aspectu, amplexu, osculo curas omnes animi poneret. Quod si iis ipse ahqua maiestatem vestram sohcitudine afficit, nobis eam curam relinquat, ipsa otioso sit animo. Non est quid vivente avo patrem nepos desyderet. Non fuisset iUe magis ex animo infantis rationibus consulturus, quam nos ipsi facturi sumus semper. Nulla erit honesta ratio, qua maiestati vestrae, fihoque eius, nepoti nostro non praesto simus adfuturi. Hoc modo illam hortamur, etiam atque etiam videat, cui consiha sua credat: neve temere cuivis fidat. Audiat omnes, neque ahcuius diffidentiae signa det, sed non omnibus tamen auscultet. Consulant in medium proceres regni, quae interesse iUius putaverint et quae decreta per eos fuerint, exequantur. Ipsa maiestas vestra nuUa de re, nisi de ea prius ad nos retulerit, quidquam statuat. Non deerit UU neque consiUum, neque auxiUum nostrum. Quae ad maiestatis vestrae, nepotisque nostri mehtissimi rationes in tuto collocandas pertinebunt, ea nobis curae sunt futura maxime. Hoc autem, quod dicimus, ne agat quidquam sine nobis, de legationibus, de ahquibus maioris momenti approbationibus inteUigi volumus, non autem de domesticis rebus maiestatis vestrae et quae praesenti provisione mdigent, nam de hUs mehus isthic consulere poterit maiestas vestra cum Us, qui peccuniam et thesauros in manu sua habent serenissimi ohm regis demortui. Datum Vilnae, tredecima die mensis Augusti, anno Domini MiUesimo quingentesimo quadragesimo. 148. 1540. augus^tus 13. VUna. Zsigmond kirdly ievele PiotrKmita krakkdipaiatinusho^ amelyben megbi^a, hogy uta^ek Magyarorst^dgra I^abelia segitsegere. LL IX. kdtet, 13a—b.foi. Petro Kmitha palatino Cracoviensi Magnifice, sincere nobis dilecte! Cum esset nobis renunctiatum natum esse nobis nepotem ex eius maiestate serenissima, fUia nostra, Hungariae regina, fuimus vehementer exhUarati ac dehberatum nobis omnino fuerat ahqua laetitiae nostra signa dare, nisi Deus pro sua erga nos misericordia clementer nos corripere fuisset dignatus, consueto nos morbo nostro nonnihU affhgen-