Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
strarum atque iis parere in animum mduximus. Sed de praesidiis mittendis amplius etiam deliberandum censemus. Veremur enim, si quid armis a nobis tentatum fuerit, ne alii quoque eadem ratione sibi uti licere existiment. Quod autem hoc praesertim adhuc tempore minime nobis convenire videtur, id nos maxime decere sinceritates vestras arbitramur ex iis, quas defunctus reliquit, facultatibus rnilitum certum numerum conscribant, qui praesidio sint civitatibus, de quibus sinceritates vestrae meminerunt. Nos interim quid alii consilii capiant, dispiciemus. Deinde si res ita postulabit, non erit ulla honesta ratio, qua nos serenissimam filiam, nepotemque nostrum non simus pro virili nostra adiuturi. Hoc sibi certo de nobis persuadeant sinceritates vestrae nullis nos sumptibus parsuros, nulla pericula non adituros, nihil intentatum relicturos, dum serenissimae filiae, nepotisque nostris rationes in tuto collocemus. Nunc mittimus isthuc spectabilem et magmficum Petrum Kmitha comitem a Wisnycze, palatinum et capitaneum Cracoviensem ac regni nostri supremum marsalcum sincere nobis dilectum, ut is pertentet animos omnium atque eos nobis adiungere conetur, serenissimamque filiam nostram consoletur, cui nos cum res postulabit, re ipsa defuturi non sumus. Interim sinceritates vestras hortamur, ut qua ceperunt fide et constantia, ea esse pergant, de nobis non dubitent, qui etsi ipsi quoque imbecilla mmc sumus valetudine, tamen ubi melius erimus confirmati, omnibus viribus nostris afflicto huic regno sumus adfuturi, neque de illius, quam de nostri huius regni incolumitate minus soliciti sumus futuri, in Deo spem nostram positam et defixam habendo, quod is causam nostram summa cum aequitate coniunctam minime destituet. Datum Vilnae, Xlll-a Augusti. 147. 1540. augus^tus 13. Vilna. Zsigmond kirdly leveie I^abei/dho^ amelyben vigas^talja ferje haldla miatt, valamint segitseget iger neki e's fidnak. LL IX. kotet, 11a—12b.fol. Isabellae Hungariae reginae Serenissima princeps et domina, filia mea charissima! Quod nos maiestas vestra gaudii sui de nato sibi frlio, nobis vero nepote fecerit participes, agimus illi gratias: laeta omnia et felicia praecamur. Sed contaminavit plurimum nostram laetitiam tristis nunctius de morbo primum, mox de morte serenissimi coniugis maiestatis vestrae. Nam et illum ereptum nobis esse dolemus, et de rationibus maiestatis vestrae, filiique eius multo magis angimur. Tum ea nos cura vehementer solicitat, quod veremur, ne se maiestas vestra nimio maerore conficiat, quam animo esse cuperemus minime perturbato. Fieri quidem nequit, quin tristi eiusmodi et acerbo nunctio accepto commoveatur initio animus hominis: sed est hoc prudentiae regere motus animi rationi non obtemperantes, neque imperium illis permittere. Si quid luctu et maerore profici posset, esse fortasse iusta lugendi, maerendique causa. Nunc cum non alius sit eius rei fructus, quam quod sublato e vivis amico, suam ipsius aliquis vitam in discrimen adducit, ut pro uno duplex incommodum referat. Multo satius est, fortique et prudenti principe dignius ferre aequo animo, quae mutari iam non possunt. Nam lachrimis modum