Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
nobisque extrema voce quoque et frequenter in ipsa valetudine curam deffensionis serenissimae dorninae filiae maiestatis vestrae ac filii sui novissimis diebus nati tutelam mihi, tanquam fratri delegavit. Scimus autem vestram maiestatem optime callere et quis sit status regm Hungariae et quae conditio gentis huius, quamque sint rerum novandarum appetentissimi, qui adeo sunt studiis factionum deditissimi, ut notissimum sit maiestatem domini nostri clementissimi ad extremum usque fuisse exagitatam. Neque fugit maiestatem vestram, quantum periculi immineat huic regno ab ipsis Turcis, quique a Germanis conatis intendantur. Quare maiestati vestrae supplicamus (nam et maiestas domini nostri clementissimi serenissimam dominam reginam, maiestatis vestrae filiam et filium suum, maiestatis vestrae nepotem tum regnum istud in patrocinium et protectionem maiestatis vestrae tradidit), dignetur nos ope, consilio, auxilio et viribus adiuvare. Nam nos contra tanta incommoda interna et externa succumbamus, necesse est nisi manu maiestatis vestrae protecti adversariorum conatus repellamus. Cuius non solum auxilium praesentaneum, sed authoritas quoque maiestatis vestrae pro praesidio non exiguo nobis futura est. Et quoniam Buda, quae regni caput ac sedes est, undiquaque et Cassovia civitates tot habeant impetitiones, dignetur nos gentibus providere, ut ea loca serenissimae reginae et filio suo ac regnum istud conservare valeamus. Nos quantum in nobis erit, quantumque vires nostrae suppetunt, cum iactura quoque fortunarum nostrarum operam dabimus, ut salva tam a Turcis, quam Germanis posteris domini nostri clementissimi conserventur. Pro qua re misimus ad excellentissimum imperatorem Turcarum communi omnium ordinum consensu et voto spectabilem et magnificum dominum Stephanum de Werbewcz summum et secretarium domini nostri clementissimi et regni Hungariae cancellarium, tum reverendissimum dominum Joannem Ezeki episcopum Quinque Ecclesiarum a summis domini nostri clementissimi consiliis, per quos de successione regni filio domini nostri clementissimi totis viribus nornine Hungarico agimus, qui iam profecti sunt. Dignetur maiestas quoque vestra pro sua in regnum ac serenissimam reginam et nepotem pietate et amore Christiano oratorem suum ad imperatorem Turcorum expedire, ut pari consilio et communibus studiis hanc rem capescant, serenissimum quoque Galliarum regem admonere, ut ex sua in maiestates vestras necessitudine ac affectu Christiano oratori suo in porta caesarea existenti demandare velit, ut nomine suo idem suus orator huic intercessioni sanctissimae operam suam praestet. Spes nos tenet fore, ut tot et tam insignibus intercessionibus imperator Turcarum pro sua in maiestates vestras benevolentia morem gerat, illique subscribat. Apud catholicam caesaream maiestatem nequaquam maiestas vestra obmittat efficere, ne serenissimus Romanorum rex regnum Hungariae armis invadat: nam nos omnibus rationibus et viis, quibus fieri poterit, operam dabimus (Deo iuvante), ut regnum filio maiestatis domini nostri clementissimi conservetur et si illustrissimus dominus Romanorum rex perrexerit invadendi totius regni Thurcorum Hungaris magna perpessis et omnibus calamitatibus pene destructis deficiendi ad Turcam maximam praebebit occasionem. De quibus omnibus a maiestate vestra responsum expectamus, ut spe et fiducia maiestatis vestrae suffulti fideliores esse nunquam, sed animosiores esse valeamus. Maiestatem vestram cum suis omnibus et deffensione regnorum suorum ac patrocinio et protectione nostra longa per tempora feliciter valere optamus, cui nostra perpetua obsequia sincerissima et