Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
exanimem et fere animam agentem. Hanc calamitatem non solum regno Hungariae, sed principibus quoque ac reipublicae Christianae exitiosam arbitramur, qui dum viveret, e manibus tam potentissimi imperatoris regnum Hungariae sua prudentia eliberavit, magnarumque rerum gerendarum in Christianum orbem occasionem Turco frequenter ademit. Quare cum animo diligenter recenserem, quae beneficia, quamque cumulatam benignitatem in omni rerum ac statuum eventu maiestatis domini mei clementissimi receperim, quanta sedulitate animi mei contra obsequutus fuerim vivo, committere non potui, ut ea sublata studium meum, integritas, constantia et fides suis deesset, maxime vero memor verborum illorum, quibus in Wyschegradt arrepta manu sinistra me, dextra vero serenissimam dominam reginam, maiestatis vestrae ftliam tenens, conceptis verbis contestatus est, si quid sibi humanitus contingeret, fidei meae eius curam et liberorum suorum commendaret et traderet. Accedit ad hoc singulare vocis extremae morientis testimonium, quo maiestatem reginalem cum filio suo noviter nato ac a Deo dato in fidem et curam tutelae ac educationis spectabilis et magnifici domini Petri Petrowicz a Zapolya comitis Themessiensis, fratris sui ac meam delegavit, cum alioqui quoque tot arcium cura, Budensis et Wyschegradiensis, aliarumque regiarum et civitatis Cassoviensis, et illarum quoque, quae in Transylvania sunt, officio meo incumbat atque ex hiis principatus serenissimae reginae, eiusque filii pendere videtur. A legatione supersedi, ne serenissimae reginae nostrae perinde e regno esset excedere necessarium ac nonnulHs aetate nostra reginis huius regni contigisse vidimus, quod ut oculis ne cernamus, maluissemus honestam mortem oppetere, quam turpem exitum rerum videre. Igitur habito consilio hiis, qui maiestatis regiae dornini nostri clementissimi praesentes erant consiliarii, decretum est reverendissimum dominum Joannem Ezeki episcopum Quinque Ecclesiarum maiestatis domini mei clementissimi a summis consiliis amanuensem, qui aHas quoque simiH legationi interfuit Hsdem muneribus, eadem instructione ad imperatorem Thurcarum mittere, qui iam recte eo proflciscitur, per quem diHgenter et summis praecibus suppHcamus, ut ad rehqua immortaHa beneficia sua, quibus principem nostrum, regnumque Hungariae prosecutus est, hoc quoque cumuh adHciat, ut fiHo regnum confirmet, eumque pro haerede instituat. Ego enim cum parenti (qui utinam nunquam decessisset) vivo integra fide obsequutus sum, eo nobis a Deo adempto omnia studia, officia fidei meae pro debito constantiae et gratimdinis meae exhibere et praestare Dei optimi, maximique ope etiam cum iactura vitae meae conabor. Quapropter maiestati vestrae tanquam dontino meo clementissimo, in cuius gratia summam spei meae cotiocavi atque fixi, supptico, dignetur omnem curam adhibere, qua serenissima domina regina nostra et filius suus, nepos maiestatis vestrae ab omni iniuria et periculo conservari possit. Nos quantum facultates nostrae suppetunt, nullo tempore deerimus, sed absque consitio, ope et auxiHo maiestatis vestrae tantae rei non sufficimus, quae ut suis Christiartis praestet, maiestatem vestram pro mea fide et maiestatis vestrae pietate ingentibus, quibus possum, extremis praecibus oro, obtestorque. Caeterum ad rem pertinere videtur (salvo tamen maiestatis vestrae prudentissimo consilio), ut maiestas vestra solemnem oratorem suum mox ad imperatorem Thurcarum expediret, qui una cum nostro communi consitio et studio laborarent, operam darent, intercederent, ut imperator Thurcarum annuat praedicto domino Petro Petrowicz comiti, etc. maiestatis regiae do-