Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Deinde missum se esse dicet, ut nomine isthic nostro adsit, cum iusiurandum da­bunt praefecti castrorum et bonorum, quae sunt dotis et contradotis nomine serenissi­mae filiae nostrae obligata atque provideat, ut ea iusiurandi formula servetur, de qua inter maiestatem regiam Hungariae et inter oratorem nostrum magnificum Petrum Cmi­tha, etc. convenit, postulabitque, ut quo tempore iusiurandum praestitum fuerit, interes­se ei et audire iuxta pacta et conventa liceat. Offeret deinde literas sive diploma nostrum, quo interpositam pro nobis fidem ora­toris nostri liberabit. Quoniam vero quod attulit nobis a maiestate eius diploma orator noster, in eo signum maiestatis eius aliqua ex parte laesum est, petet illi novum signum lmprimi. Quod si vero abesse contingat maiestatem regiam, quoniam habet similes lite­ras serenissima filia nostra, nostras has illi relinquet atque illinc accipiet cum integro et incorrupto signo. Hortabiturque maiestatem eius, ut cum serenissimi coniugis sui prae­sentis potestatem habuerit, curet iis, quas a nobis sibi relictas habuerit, novum signum imprimendum. Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, etc. recognoscimus et per praesentes fatemur nos inscriptionem et obhgationem dotis et contradotis in personam serenissimae dominae Isabellae Hungariae reginae, filiae nostrae charissimae a serenissimo domino Joanne Hungariae rege, coniuge iliius, filio nostro charissimo factam pro sufficienti dote et con­tradote acceptare, ratamque et firmam habere iuxta articulos super ea re conclusos. In cuius rei testimonium has literas sigilloque nostro, cum manus subscriptione signari ius­simus. Datum Cracoviae, feria quarta magna, M. D. XL-mo. Nos Petrus Kmitha comes a Vyssnycze, palatinus et capitaneus Cracoviensis generalis, regni Poloniae summus marschalcus, etc. serenissimorum Poloniae regum, necnon sere­nissimae dominae Bonae reginae orator recognoscimus et per praesentes fatemur nos cum serenissimo principe domino Joanne Hungariae, etc. rege nomine et in persona praefatarum regum et reginalis maiestatum Poloniae, vigore pleni mandati nobis per praefatum serenissimum dominum Sigismundum, Poloniae regem dati, cuius tenor talis est. Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithvaniae, Russiae, Prussiae, Ma­soviae, etc. dominus et haeres universis et singulis, quorum interest, planum, testatum­que facimus, quod cum miserimus ad serenissimum dominum Joannem Ungariae re­gem, filium nostrvim charissimum magnificum Petrum Kmitha comitem a Vysznycze, palatinum et capitaneum Cracoviensem, regni nostri magnum marsalcum ac Scepusien­sem, Przemisliensem et Colensem capitaneum syncere nobis dilectum, ut curaret, quo serenissimae dominae Ungariae reginae Isabellae, filiae nostrae charissimae dotis et con­tradotis nomine caveretur a serenissimo coniuge eius, perspectam habentes virtutem eius et in rebus nostris conficiendis fidem, diligentiam, dexteritatemque, plenam ei po­testatem dedimus, ita ut praesentibus damus de rebus omnibus transigendi haud aliter, quam si nos ipsi praesentes adessemus. Itaque quaecunque per illum in hoc negotio fa-

Next

/
Thumbnails
Contents