Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

quibus se pro eisdem rebus per me huc advectis maiestati regiae obhgaverat ex cancella­ria per dominum episcopum Chelmensem mihi datae erant, aharum vero htterarum e­iusdem domini palatini Cracoviensis, quas dominus Sbanski repetere debuerat, copiae nec domino Sbanski erant, dedi tamen eis in scriptis sensum earum. Acceptis his cophs htterarum iterum ad me eadem die venerunt rogantes, si adhuc mihi ahquid dubh restaret, quod posthac nobis difficultatem parere posset, ut ilhs indi­carem, cum integrum esset reficere per informationem maiestatis regiae. Respondi mihi iam esse nihil dubh, qui a me informari petierunt, quod si maiestas sua eiusmodi htteras Budae, prout sperant, rehquisset, easque non posset nunc huc remittere, quid sit facien­dum eis? Sic respondi: mittat maiestas sua huc mihi htteras manu propria subscriptas, quibus se obhgaret, quod eiusmodi htteras pro certo tempore, quando suae maiestati commodius videbitur, vestrae maiestati remitteret et ego in hoc contentus ero, ahum enim modum ea in re apud me certiorem, expeditioremque reperire non potui, ignoro autem, si voluntati maiestatis vestrae respondebit, si minus, rogo, ut quam celerius in hac re a maiestate vestra sim instructus. De maiestate regia dicunt isti nunch, quod nunc est in Transilvania cum exercitu 5000 hominum subditorum suorum et non mihtum, quid rerum agit aut ln quo loco est, dicunt se ignorasse. Nam adhuc in Martio ex Varadino expediti sunt. Existimant tamen suam maiestatem abhinc esse circiter quinquaginta vel sexaginta miharibus, itaque hoche in curru, qui Kothczi vocant, ad suam maiestatem cum his rebus miserunt versus Vara­dinum, ubi tabeUarius informabitur de hoc, ubi est sua maiestas, sperantque se habitu­ros responsum in duabus septimanis et non citius. Hoc tempore, quamdiu hic fuero, maxima molestia propter periculum vitae me affi­cit. Nam aura hic est acriter infecta, ita enim hic saevit et grassatur pestis, ut quemcun­que invaserit, quinto, sexto, ad magis septimo suffocatur die. NuUus enim dies praeterit, quo non ahquot homines peste pereant. Heri sex conspeximus efferendo, quod quidem in hac tam parva civitate et non populosa nimium esse quis non affirmaret? Ego vero cum aho proficisci non hcet, cum omnibus meis tutelae Divinae me commisi et nus­quam ex hospitio discedo, nec ahquem meorum discedere patior. Cum his me et servitia deditissima in gratiam vestrae sacrae ac serenissimae maiestati regiae humihter commen­do. Datum Casschoviae, die XXV. Aprihs, anno Domini 1540. Vestrae sacrae ac serenissimae maiestatis regiae perpetuum mancipium Joannes Luthomirski auhcus maiestatis vestrae

Next

/
Thumbnails
Contents