Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

vero Sbanski illic diutius commorari non poterat, commisit itaque mihi, ut eas litteras cum aliis repeterem, quod onus efficiendum suscepi. Nuntii a serenissimo rege Joanne me priores aliquot ante diebus Casschouiam vene­runt, qui missi sunt ad accipiendas eas res, cum quibus huc per maiestates vestras mis­sus sum. Sunt autem hi magnifici domini Leonardus Cecei capitaneus Casschouiensis, Ladislaus Edemphi et Sthephanus de Maticis secretarius regius, qui heri ipso mane me­cum concurrant, primumque oclusas litteras creditivas manu regia subscriptas mihi ob­tulerunt, ut eorum dictis integram fidem praestarem. Erantque hae htterae mihi, meo­que nomini ascriptae. Dicebant praeterea se esse missos a maiestate regia, ut ea, quae attuhssem, hoc est aurum et argentum, clenodiaque a me acciperent. Cum autem ab ilhs quaesivi, an haberent htteras, quibus ilhs maiestas sua dat totalem facultatem ad accipi­endas res per me adductas et ad quiettandum, obtulerunt mihi ahas htteras apertas etiam manu regia subscriptas, in quibus data erat commissa, quas mox ilhs restitui asserens eas ad hoc munus perficiendum non esse sufficientes, rogavique eos, ut mihi ignoscerent, quod milii minime hcet cum ilhs quicquam tractare potestate earum htterarum. Posthac vero ipsi soh, conspectis eisdem htteris, plurimum me praecati sunt, ne ihos id ex indu­stria fecisse existimarem, aut id propter collusionem ahquam esse factum affirmarunt. Nam id casu, vel potius notarii male animadvertentis, properantisque expeditionem eve­nisse, asserebatque idem secretarius eum maxime ob hanc rem pudore perfudi. Nam ahquotiens lectas id non animadvertit, volebatque manu sua datam ascribere, verum ego huic rei assentire nolebam, ut ne unae htterae duphci scriptura confectae esse deberent. Cum autem me in hoc ntinime praevalere potuerunt, constituerunt pro altis htteris ad maiestatem regiam ntittere. Postea ab ilhs quaesivi, si htteras, quas nulti restituere debe­rent, in promptu haberent, hoc mandatum maiestatis vestrae, quarum facultate tilustris­simus et magnificus dominus pallatinus Cracoviensis cum maiestate regia Hungariac contractum de reformatione dotis et contradotis serertissimae reginae Hungariae fece­rat, praeterea suas htteras, quibus se idem dominus palatinus maiestati regiae Hungariae obhgaverat, quod eos omnes contractus maiestas regia confirmabit, ratosque habebit, prout iam per dominum Sbanski decanum Cracoviensem htteras confirmationis omni­um contractuum maiestas vestra misit; tertias vero htteras, quibus etiam idem dominus palatinus se obhgavit, quod maiestas vestra rehquum dotis et clenodiorum, argentique apud se rehctorum Casschoviam pro die sancti Georgti mittere deberet, prout iam per me misit. Itaque circa hanc ultimam satisfactionem htterae suprascriptae restitui debent in manus meas. Ad haec ilh responderunt nullas tales esse ilhs htteras, nec maiestas sua cum eos huc ntisisset, ahquam mentionem earum fecerat. Quaesiverunt itaque in po­stremum a me, an absque tahbus htteris eas res ilhs non extraderem? Respondi nequa­quam id me facturum, quia diligenter hoc mihi commissum est imprintis repetere. Ro­gaverunt itaque me, ut ilhs transcriptum htterarum restituendarum ac regestrum rerum per me advectarum, copiamque quittationis in quem sensum esse deberet, darem, vo­lens de tis omnibus a maiestate regia informari. Quod facile a me obtinuerunt. Manda­torias enim litteras maiestatis vestrae super legationem dontini palatini Cracoviensis ex htteris reformationis dotis et contradotis reginahs maiestatis Hungariae, quae apud do­minum Sbanski fuerant, excerpsi, htterarum vero dornini palatini Cracoviensis copiae,

Next

/
Thumbnails
Contents