Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Ita, ut convenit inter maiestatem vestram et oratorem nostrum, missuri sumus ad dominicam Misericordia legatum nostrum, qui ad praescriptam formulam iusiurandum exiget ab his, quos visum erit maiestati vestrae castris, oppidis, villis praeficere serenissimae coniugi eius, filiae nostrae charissimae dotis et contradotis nomine obligandis. Quod si ad id tempus maiestas vestra Budae praesens non adfuerit, praefectis tamen illis mandabit, ut ad constitutum diem praesto adsint conceptis verbis iusiurandum daturi, quo tandem aliquando quae nos cura maxime angit, serenissimae filiae nostrae rationes in tuto collocentur. Caeterum quod et ipsum in pactis fuit, ut quae reliqua sunt apud nos dotis et paraphernorum nomine, ea ad diem Divo Georgio sacrum Cassoviam mittantur, si id praescriptum ad tempus praestan per nos non poterit, dabit nobis venia maiestas vestra, neque moleste ferret. Nam et maiestatis vestrae, et nostra opinione tardius lsthinc rediit orator noster, itaque cum perexiguum sit temporis intervallum, non possiunus tam festinanter de perferrendarum eo rerum istarum commoditate prospicere. Neque tamen diu cunctabimur, sed una aut altera post constitutum diem hebdomada ut res eo perferantur, operam dabimus. Interim maiestas vestra significabit praefecto suo Cassoviensi, ut cum erit certior per nos factus, ad res auferendas veniat, cui maiestas vestra sufficiens etiam ad eam rem mandatum dabit. De serenissimo domino Romanorum rege quae scripsit maiestas vestra, libenter cognovimus, etsi enim longius nunc absit maiestas eius, suo tamen tempore poterit de his rebus agi. Recteque factum est a maiestate vestra, quod nos tam dihgenter de omnibus fecerit certiores. Optamus serenissimam maiestatem vestram diutissime valere. Datum Cracoviae, vigesima tertia mensis Aprihs, anno, quo supra. 135. [1540. dprilis 23. Krakkb.] Zsigmod kirdly levele I^abelidho^a kapitdnyok eskujenek a meghallgatdsdra kuldendb kbvetekrbl es a ho^omdny kiaddsdrbl. LL VIII. kbtet, 230a—231a.fol. Hungariae reginae Serenissima, etc. Ex ihustri et magnifico Petro Kmytha palatino, etc. cognovimus, quemadmodum isthic sint maiestatis vestrae negotia transacta. Gaudemus tandem ahquando rebus iis esse finem impositum, vestraeque maiestati rationes, de quibus nos semper pro paterno nostro erga illam animo plurimum fuimus sohciti, bono tamen ln loco esse collocatas. i\httemus lsthuc ad dominicam Misericordia legatum nostrum, qui iuxta praescnptam formam iusiurandum ab hs exiget, qui futuri sunt eorum bonorum praefecti, quae dotis et contradotis nomine maiestati vestrae sunt obhgata. Quod si fortasse Budae tum praesens non adesset serenissimus coniunx maiestatis vestrae, dabit nihilominus operam, ut prafecti lsti sive capitanei conveniant et iusiurandum dent praesente isthic et audiente legato nostro. Quae sunt reliqua apud nos dotis et paraphernorum nomine, ea propter breve temporis intervallum ad diem Divo Georgio sacrum per nos mitti non possunt.