Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
133. [1540. dprilis 18. Krakkd.J Zsigmond kirdly levele I^abeildho^ amelyben ke'ri,jdrjon kd^be ferjenel, hogy asrJ6 idoben Kassdra kiildje megbi^ottjdt, aki dtveheti a\ I^abelldnak jdrd kincseket. LL VIII. kdtet, 238b—239b.fol. Hungariae reginae Serenissima princeps, filia nostra charissima! Scripsimus serenissimo domino Hungriae regi, coniugi maiestatis vestrae, ut ne durius id acciperet, quod dotem et paraphernorum partem ad constitutum tempus mittere non possemus, curae nobis futurum esse, ut octo, ad summum quindecim diebus post ea omma Cassoviam perferenda curaremus. Id eo scripsimus, quod cum breve admodum tempus esset, verebamur, ut possemus tam cito fidem pro nobis interpositam magnifici Petri Cmytha comitis in Wyssnycze, etc. oratoris nostri liberare, itaque non promittere, quia non praestare visum est nobis satius. Sed postea nihilommus omnem curam adhibuimus, ut ad constitutum per oratorem nostrum diem omnia ista ad eum, de quo convenit, locum perferri possent ac perfecimus studio et diligentia nostra, ut anteverteremus poems diem, quam posterius ista mitteremus. Quare si abest a maiestate vestra serenissimus dominus coniunx illius, ne gravetur maiestatem eius certiorem primo quoque tempore reddere de hac voluntate nostra, ut mittat Cassoviam aliquem cum plena potestate, qui quae missa per nos fuerint, ea maiestatis eius nomine accipiat, quietationemque dat ac caveat neminem amplius isto nomine quidquam a nobis petiturum. Ea res ut curae sit maiestati vestrae, postulamus magnopere, ut qui missus a nobis fuerit, is necesse non habeat longo tempore Cassoviae commorari, cum qui mittendus isthinc praestolando. Fecerit maiestas vestra rem nobis valde gratam. Quam cupimus quam longissimo tempore incolumem esse et foelicem. Datum Cracoviae, die et anno, quo supra. 134. [1540.J dprilis 23. Krakkd. Zsigmond kirdly levele S^apolyai Jdnosho^ amelyben kos^onetet mond I^abella jegyajdndekdnak a kiaddsdert es jel^i, hogy kdvetet kiild a% eskiik meghaiigatdsdra, iiletve o is eikiildi a% I^abelidnak megjdrd dolgokat. LL VIII. kdtet, 229a—230a.fol. Joanni Hungariae regi Serenissime, etc. Reversus ad nos illustris et magnificus Petrus Kmytha comes a Wyssnycze palatinus et capitaneus Cracoviensis retulit nobis, quemadmodum transactum esset negotium cum maiestate vestra, cui gratias ingentes agimus. Quod tantum erga nos, tantum erga serenissimam coniugem suam, filiam nostram charissimam smdium et benevolentiam declaraverit, probantur nobis ea, quae acta isthic sunt omnia. Proque ea humanitate, benignitateque, qua usa est erga serenissimam filiam nostram maiestas vestra, dabitur a nobis opera, ut ad nostrum erga se amorem non parvum cumulum accessisse intelligat.