Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Alexio Thurzoni Magnifice, sincere nobis dilecte! Gratum est nobis, quod subditus noster, qui fuerat a locumtenente sinceritatis tuae in custodiam traditus, tandem liber est dimissus, neque dubitamus, quin opera sinceritatis tuae sit effectum. Caeterum renunctiatum est nobis gravi cum quadam cautione fideiussoria obstrictum esse: id, quod molestum nobis accidit, cum causam non videamus, quamobrem subdito nostro factum id opportuerit. Quare a sinceritate tua postulamus, ut ad extrema cumprimis contexat, neque minus curae adhibeat nunc, quo prorsus liber esse possit ab ista cautione fideiussoria, quam quantum fuit antea solicita, ut e custodia liber dimitteretur, quoad enim ista est cautione obstrictus, nequaquam nobis liber esse dimissus videtur. Magnam apud nos gratiam sinceritas tua iniverit, si huic nostro desyderio satisfecerit. Datum Cracoviae, sexta die mensis Februarii, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo. Ad mandatum, etc. 112. 1540. februdr 11. Krakkb. Zsigmond kirdiy levele S^apolyai Jdnosho^ ameiyben megkiiidi neki a Ferdindnd kbveteivelfolytatott tdrgyalds iratait. (A LL VIII. kbtet, 205a.fol. Hungariae regi Joanni Serenissime, etc. Quae legationi ad nos serenissimi Romanorum regis maiestas vestra respondit, ea referri per oratorem nostrum maiestati eius iussimus. Cuius vicissim responsum scriptum ad nos orator noster misit, cui longius proficiscendi provincia fuit per nos mandata. Nos officii nostri esse putavimus maiestatem vestram participem scriptorum eorum facere, quorum exemplum illi mittimus, ut rationibus suis prospicere in omnem partem queat. Quae bene et feliciter valeat. Datum Cracoviae, undecima mensis Februarii, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo, regni vero nostri quadragesimo [!] 113. [1540. februdr 11. Krakkd.J Zsigmond kirdly leveie I^abelldho^ amelyben brbmet fejesg ki afeiett, hogy dllapotos lett. LL VIII. kbtet, 205a—b.fol. 64 Taldn azokrol az iratokrol van szo — a (c) cs az (e) bctuk alattiak kivetelevcl -, amclyeket alabb, a 114. szam alatt kozliink.