Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Isabellae Hungariae reginae Seremssima princeps, etc. Cum servitor hic maiestatis vestrae laetissimum nobis mmctium attulisset maiesta­tem vestram uterum ferre, usque eo fuimus exhilarati, ut ex eo tempore valetudo nostra mehore loco esse coeperit. Sumusque iam Christi beneficio a morbo nostro recreati. Caeterum maiestati vestrae praecamur, ut tumor hic uteri fehciter residat, utque maie­stas vestra quam minimo cum dolore pulchrae prohs parens ad laudem Dei et suam, su­orumque consolationem efficiatur. Id ilh ex animo evenire optamus, atque bene valere maiestatem vestram cupimus. Datum die, anno et loco, quibus supra. 114. [1540. februdr 16. elbtt. Krakkd.J Kiiibnfele ugyekkel kapcsolatos iratok: vdias^ S-^apoiyai Jdnos kbvetenek (a), S^apolyai Jdnos nyilatko^ata I^abeiia ke^enek megkereserbl (b), Brandenburgi Gybrgy tdmogatdst kero levele magyarors^dgijbs^dgainak a viss^as^er^ese erdekeben (c), a s^ile^iai es magyarors^dgi kereskedes tiltdsdnak iigye (d) es egy Brandenburgi Gybrgy kerelmevel kapcsoiatos levei I^abeiia kirdlyneho^ (e). LL VI. kbtet, 109b—114a.fol. (a) Responsum nuntio regis Joannis datum Abunde inteilexit sacra maiestas regia, quibus de causis factum sit, quod hactenus nemo missus est a serenissimo domino Hungariae rege, qui pactis his, quae inter hanc et illius maiestatem intercesserunt, extremam manum imponeret. Negavit emm id stetisse domi­natio vestra per ipsum serenissimum dominum Hungariae regem, sed cum non ahos mitti conveniret, quam qui rerum istarum gnari essent, quique pacta haec ipsi nomine serenissimi domini Hungariae regis firmassent, alterum per aegram et prope depositam valetudinem, alterum per affectam aetatem venire non potuisse. Itaque postulavit domi­natio vestra nomine serenissimi regis sui, ut ne durius acciperet moram hanc serenissi­ma maiestas regia, neve gravaretur expectare adhuc, dum dominus episcopus Vaciensis convalesceret. Ita sibi persuadet serenissima maiestas regia ea, de quibus convenit in causa matrimonii inter maiestatem eius et serenissimum dominum Hungariae regem, clarius esse perscnpta, quam ut aliquid in se scrupuli habere possint. Neque multum ad rem facere unam alicuius personam, sed per quemvis recte transigi posse. Quid enim ahud postulatur a serenissimo domino Hungariae rege, quam ut quod verbis per lcgatos suos promisit, quodque litteris se facturum obstrinxit, iureiurando mterposito id re, ut praestet. Quod itaque pondus est hic in huius aut illius persona, in confesso est, quid promiserit serenissimus dominus Hungariae rex, quis ille sit, per quem promissis satis­fiat, modo ut satisfiat, non multum refert, neque moratur ahquid serenissima maiestas regia, sed cum praeterierit iam pridem tempus id, intra quod satisfactum promissis op­portebat, necdum tamen exitus ullus appareat, non potest serenissima maiestas rcgia sa­tis aequo ferre animo ita rem trahi. Quare hortatur dominationem vestram, ut etiam at­que etiam tristet atque urgeat serenissimum dominum regem suum, ne ita diem ex die

Next

/
Thumbnails
Contents