Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Et posthac non chu ipsi cives Kezmarcenses noviter nos gravare et rurbare ceperunt cittantes nos in ius sedis nobihum, nemora et pascua nobis iure nobihum inhibuerunt, ut nullus nostrum silvas nostras proprias intrare auderet et hoc nobis in magnum damnum et praeiudicium factum est. Ita nos turbando, vexando, molestandoque, quod iam ignoravimus, quid amphus facturi fueramus, nisi ut maiestatem regiam, dominum nostrum clemendssimum accedamus. Itaque coram sua maiestate conquaesd sumus et nunc conquaerimur coram vestris dominationibus, quod ab ipso tempore, prout sumus sub ditione regiae maiestatis, semper in pacifico dominio fuimus et a nemine impediti sumus praeter nunc a magnifico domino palatino Siradiensi et officiahbus eiusdem et civibus Kezmarcensibus. Accidit etiam, quod quidam ex civibus nostris sal adduxerunt de Bochnya pro necessitate dominorum ipsorum, volentes satisfacere in tricesimis, prout consuetudo est, ipse vero tricesimator in Liblow nuham solutionem habere voluit, sed potius ut sal in civitate Kezmark veherent, quod tamen non tenentur, prout in decretahbus huius regni habetur. Nunc vero ante certos dies quidam faber noster emit in civitate Lewcheviensi ferrum pro necessitate et artificio suo, volens domum ducere, in itinere receptus est vi in civitatem Kezmark, quod tamen non tenetur de iure indicare, ex quo de regno non educitur, prout in decretahbus patet. Item eo tempore, dum domini commissarii fuerunt, erat conclusum per utrasque partes, ut ipsi Kezmarczenses omnia, quae nobis in silvis recepta sunt, restituerentur, sed nulla res est restituta, quin de die in diem nos gravare nitentur. Item conquaerimur coram vestris dominationibus, quod egregius dominus Varkocz per famiham suam silvas nostras subcidere fecit et hgna abducere. Quamprimum ad scitum nostrum devenit, misimus homines nostros ad praefatas silvas, ut pro testimonio a sua famiha pignus acciperent. Itaque receperunt cathenas quatuor et secures quatuor. Tandem misit ad nos volens rehabere illa pignora, absque satisfactione nos id restituere recusavimus. Paulo post sua famiha hominibus nostris nonnuUos equos in curiam domini Varkocz impulerunt. Tandem iterum ad cautionem dimissi sunt praeter unum, quem restituere noluit tamdiu, quousque illa pignora restituerentur, qui equus usque nunc servatur. Ahud etiam conquaerimur, quod officiaks domini Varkocz nobis magnam violentiam fecit in metis nostris. Rivulus, qui in proprio suo meatu erat, Ulum rivulum versit ad partem nostram et nititur nobis non parvam partem campi auferre. Nos autem ex mandato serenissimae maiestatis regiae iterum versimus rivulum rn suum antiquum meatum. Tandem venit officiahs suus cum armatis manibus et nos invaserat circa praefatum rivulum, emittendo in nos nonnullos pixides, minando veUe nos incinerare et evenerit velociter in civitatem Kezmarck. Tandem venerunt dominus Varkocz et officiahs ac servitores magnifici domini palatini Siradiensis cum magna copia populorum et armatis manibus volentes nos invadere, si legittimam occasionem habuissent. Tanta nobis agitur aggravatio et iniuria a vicinis nostris Kezmarcensibus.