Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Item hesterno die, vel nudiustertius iterum nobis duos equos ad villam Cruis domini Varkocz receperunt, quos extradere nolunt, donec illa pignora per nos iuste recepta re­stituentur. (g) Quaerelae Item. Primo cives civitatis Kezmarck quaeruntur contra Belenses, serenissimi regis Po­loniae subditos, quos sua maiestas rex Poloniae iure pignoratico possidere dignatur, quia potentia mediante ultra metas et veras Hmites eorum terras arabiles, factis novis metis, erectis Hmitibus sibi ipsis idem Belenses usurpaverunt. Ex testimonio vicecomitis et mdicum nobiHum probare possunt. Secundo quaeruntur contra hos idem Belenses, quod in silvam Rokvz vocatam quo­que intrant et potentia mediante omnia, quaecumque volunt, secant et abducunt. Tertio, quod in sylva communi regiae maiestatis Ungariae subditis dominorum de Kezmark potentia mediante unam cathenam defendiculum et equum unum ceperunt, quae in hunc usque diem reddere nolunt. Quarto quaeruntur, quod iidem de Bela plebanum de Rokvcz et officialem civium de Kezmark euntes de civitate invaserunt in via pubHca et vulneribus affectos ad perni­ciem fere verberaverunt. Quinto, quod praefectos magnifici domini marssalci regni Poioniae induxerunt, ut ex iLHs tredecim civitatibus, quas rex Poloniae in comitatu hoc Scepusiensi possidet iure pignoraticio, nuUus iam civitatem Kezmark ingredi audet. Sexto quaeruntur, quod cum iniuriarum coram vicecomite et iudice nobiHum accu­santur in sede iudiciaria comitatus huius Scepusiensis, quod ab omnibus incoUs regni huius rehgiose observatur, quicquid decernitur, nihilo respondent mandato sedis. Quod iniustis delationibus seu accusationibus apud serenissimum principem regem Poloniae et magnificum dominum marssalcum, quibus H cives semper Hbenter vellent officia sua praestare, eos accusant et sic in odium suae maiestatis inducunt. Quae omnia testimonio fidedigno se praefati cives Kezmarcenses approbaturos offerunt. Rogant ita­que, quam possunt maxime dominationes vestras, ut iustitiae communis observandae gratia dignentur iudicio vero submissa resolvere, ne deinceps audaciam simiUa faciendi inducant. (h) Nos Petrus praepositus et conventus ecclesiae beati Joannis Baptistae de Jazow memo­riae commendamus per praesentes, quod nobihs Stephanus Chaj civis oppidi VaraHa, quondam comitatus et capituH ecclesiae Scepusiensi notarius nostram personaUter veni­ens in praesentiam, nobis per modum protestationis significare curavit in hunc modum. Quomodo spectabUes et magnifici domini Iheronimus Lasko palatinus Siradiensis ac Mathias Loboczki de Lobodzicze nescitur, quo ducti motivo post resignationem offici­orum praescriptorum eiusdem protestantis, eundem Stephanum protestantem, nuUis su­is culpis et demeritis exigentibus, apud serenissimum principem et dominum, dominum

Next

/
Thumbnails
Contents