Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Commemorabit sanctitas tua, quanta totae reipublicae Christianae pericula immine­ant ab immani Thurcarum tyranno, cuius viribus unus ahquis princeps Christianus resi­stere nequaquam potest, sed necessarium esse, ut syncretismo, quod aiunt, facto in u­num omnes conspirent et coniunctis cum viribus adoriantur. Itaque nulla debet esse Christianis regibus cura prior et antiquior, quam ut ipsi nuhas inter se inimicitias habe­ant, nulias exerceant simultates, nuUa bella gerant, neque se tantum quisque ab hs rebus immunem praestare debet, sed contendere insuper et elaborare, ut eorum, qui dissident inter se animos, in gratiam, concordiam et amicitiam reducat et quantum potest, prohi­beat, ne mutua caede se Christiani conficiant, sed integros potius ad vim Thurcarum ar­cendam se conservent. Nulla est res principe Christiano dignior, nuUum Deo sacrifici­um gratius, quam exturbare quoad possit ex animis, hominum Christianorum praeser­tim, odia, simultates ac inserere pro his amorem, amicitiam et fraternam charitatem. Tum autem si salvi esse volumus, si salvam rempubhcam Christianam conservari, hanc nobis pacificationem mprimis curae esse oportet. Cum itaque inter serenissirnum Daciae regem et illustrem Rheni palatinum non ob­scurae simultates intercedant, inter quos cum pactae essent triennales induciae, vere proximo tempus earum exhibet. Ac periculum est, ne nova beUa excitentur, quae iucun­dum communi Christiani nominis hosti spectaculum, nobis vero, qui uno omnes inter se animo esse veUemus, acerbum essent praebitura. Visum est nobis admonere maiesta­tem eius, tanquam Christianum pnncipem et pacis a Christo nobis testamento rehctae amatorem, ut ipsa se in pacificationem istam interponat atque hoc agat una cum sere­nissimo fratre suo, ut uterque principum istorum omnem ex animo suo offensionem deponat et amore potius, quam odio inter se certent. Quod si pax et concordia concilia­ri non potest, saltem induciae prorogentur, ne quo tempore magnum in discrimen voca­tur tota respubhca Christiana, eo ipsi inter se principes digladientur et quantum in ipsis est, rempubhcam prodant. Scripsimus hac de re ad ipsam quoque imperatoriam maie­statem, quam facturam non dubitamus omnia, quae sunt Christiano imperatore digna. Sed maiestatem eius petimus, ut ipsa quoque suam authoritatem interponat et currenti, quod aiunt, imperatoriae maiestati caldar addat: ita facihus res ad optatum exitum Chri­sto duce perducetur. Dicet etiam maiestati eius, quantum ex eo dolorem accepimus, quod cum ahi non­nulh principes, tum etiam Ulustrissimus gener noster relicto ritu veteri, prophanas quas­dam novitates sunt amplexi. Nobis ahud magis opportunum remedium non videri, quam ut toties prorogatum concihum tandem ahquando congregetur. Ea de re sanctita­tem tuam per nos ad serenissimum dominum nostrum mitti, ut advighet serenitas eius, neque coactetur diutius. Rogabit sanctitas tua maiestatem eius, ut suas praeces cum no­stris coniungat, ita enim facihus quod volumus, impetratum iri. Hic recensebit sanctitas tua, quae in Hungaria quoque agantur cum domino abbate Andrichoviensi, qui a ducibus Olesznicensibus est in vincula coniectus, quem hberari petet. Una et hoc dicet sanctitas tua muherem quandam miseram et calamitosam, An­nam Plechovam Jerzikowam sibi quendam Gwilelmum Zoraczniski, maiestatis eius sub­ditum bona esse adempta, itaque petit ad eum maiestatis eius hteras, quibus edicat, ut si quae per iniuriam ademit, ea restituat.

Next

/
Thumbnails
Contents